BCCCAP00000000000000000000760

334 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM capiuntur; postea vero Ubertate recuperata, agrum illum relin– qnere coacti sunt (1). 249. - Quamvis missionarii ab eorum in Georgiam adventu magna humilis populi veneratione procerumque benevolentia et amicitia fruerentur, multos nihilominus labores continuasque fere i:i;iiurias et persecutiones passi sunt, praecipue ex parte Armenorum dissidentium qui, superba cum pertinacia sectam haereticam propugnantes, conturueliis, et omne genus conviciis praecones catholicos afficiebant, eorumque zelum et apostola– tum insectabantur. Aliquas maioris momenti vexationes liceat recensere. An. 1697-99 in civitate Tifli s domus et sacellum fratrum aver– tuntur sicque missionariorum opera impeditur. Oum rumor Ro– mam pervenit, Summus Pontifex Innocentius XII pontificia auctoritate legatum F elicem a Sellano (t 1720) statim ad re– gem Persarum mittit ut protect ionem pro missionariis imploret et facultatem libere in ditionibus eidem subiectis permanendi et concionandi; quod revera feliciter obtentum est (2). Sed Etz– miazim Armenorum patriarcha instigante, severior an. 1717 excitatnr insectatio. « Pessime siquidem, aiebat Olemens XI, ut intelleximus, habiti (missionarii), fustibus caesi, letbaliter sauciati, exuti bonis, omnique alío calamitatis genere afflcti sunt. Prae– terea domus missionariorum expilata, barbarumque in morem cum aliqua ecclesiae parte funditus eversa, et solo aequata fuit >) (3). Idem Summus Pontifex regem Persarum enixe rogat ut quamprimum domum et ecclesiam in Tiflis restaurare iube– ret; et archiepiscopo Ispahanensi litteras imperatoris, reipu– blicae Venetiarum et magni Ducis Etrmiae dedit ut praefato regi illas deferret, quibus adhortabatur ut iniuria missionariis mata sarciretur et eius auctores congrua animadversione plecte– rentur (4); cum autem postea di dicisset sumptibus regís Wakh- (1) Cf. CLEMENTE D.A TERZORlO, L e missioni dei Minori Gappiiccini, t. VII, p. 256-262; MARCO DA COGNOLA, 0 . F . M, CAP., I Frnti Minoi-i Gappucoini della provincia di Trento, p. 231, Reggio-Emili o., 1932; AOC, 1905, t. XXI, p. 217-218 (series missionarioram). (2) Innooentius XII, Cuin ad_oani, 26 ian. 1699, in BC, t. VII, p . 243; FRAN– CESCO DA VICENZA, a1·t. cit. (3) Breve Omnem verb01·um., 3 ian. 1719, in BC, t. VII, p. 243-244. (4) Breve Praeter 111odu111 solliciti, 18 febr. 1719, in BC, t. VII, p. 244-45.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz