BCCCAP00000000000000000000760
332 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM ciae incolae erant mahumetani ; tertiae vero et quartae geor– giano schismati adhaerebant. Lingua communis seu officialis erat georgiana, sed necesse erat sermone quoque turcico, persico et armeno uti. Ad religionem quod spectat, cives alii erant georgiani, alii armeni, arn graeci, qui licet orones essent cbri– stiani, a Romana tamen ecclesia dissidebant ; aderant etiam mahumétani et catholici. Iurisdictio spiritualis exercebatur ab episcopo in urbe Persidis capite Ispahan, si Akbaltzikhé terri– torium excipiatur, quod ab anuo 1742 delegati apostolici Oonstan– tinopoli in ius ditionemque datum fuerat. ~47. - Ab anno 1624 in hac r,egione sedulam navabant operam Olerici Regulares Theatini, qui ob paucipatem operariorum sensim ad Mingreliam reducuntur, illamque postea reliquerunt; quare procedente tempore S. Oongregatio de Prop. Fide anno 1661, delata praefectura Bonaventurae a Sorrento, qui antea in Congo missionarius insignis evasera,t, missionem Georgiae curis Oapuc– cinorum Italiae concredidit, addita iÚis facultate « ut quatenus contigerit, proximam missionem Mingreliae ob missionariorum, qui modo eam exercent, discessmn aut de:ficientiam necessaria ope in salutem earum animarum destitui > liceret eisdem in eam quoq_ue provinciam se extendi (1). Oirca annum 1683 actum est de missione hac curis sodalium provinciae Neapolitanae com– mittenda (2) ; res tamen ad optatum eflectum non est deducta, ideoque missionarii seliguntur ex qualibet Italiae provincia, ma– xime autem ex Umbria (3). Ad quam quidem missionem aban. 1709 ad annum usque 1760 dest inati sunt 45 sacerdotes et 10 fratres laici (4). 248. - Eodem anno 1661 pra,efatus Bonaventura a Sorrento curo septem aliis sociis iter arri puit, et in provinciam Mingre– liae a missionariis Tbeatinis fraterne snscipitur; exinde vero di:ffiieile cursum tenens, antequam viae :finem conficeret, prae– ceps in flumen demersus periit; ceteri eius conf'ratres ob gras- (1) Cf, BC, t. VII, p. 237 (deoretmn 13 iun. 1661). · (2) Cf. Rocco DA CESINALE, La storia delle ntiBBioni, t. III, p. 352. (3) Cf. FRANCESCO DA VICENZA, o. F. M. CAP., I 1nissionari cappuccini della p1·ovincia Serafica, p. Hl-215, Cittil. di Caatello, 1931. Menioriale dei FF. Minot·i Cap– pnccini della Toscana nel quarto centenario della loro provincia, p. 235-242, Firenze, 1932. (4) Cf. AOC, 190:5, t. XXI, p. 284-87.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz