BCCCAP00000000000000000000760

330 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM dam missionem in civitat e Neocesareae statuerat ; generalis vero Ordinis procurator supplicem libellum ad S. Congrega– tionem de Prop. Fide porrexit ut haec nova missio curis pro– vinciae Lugdunensis committeretur, uti facturo est die 28 mar– tii an. 1651, eo tamen pacto ut S. Congregatio viginti scutatos nummos in sustentationem missionariorum quotannis impen– deret. Postmodum decreto diei 30 septembris an. 1652 eadem S. Congregatio nominavit superiorem Robertum a Vantelet, alum– num provinciae Parisiensis, iniungens ei ut usque ad Trapezun– tem operam apostolica:m explicaret atque extenderet; et ille :munitus litteris com:mendatitiis a Ludovico XIV datis die 19 novembris eiusdem an. 1652 ad oratore:m suu:m in Constantino– poli profectus est cu:m socio J oanne Francisco ab Orléans (al. ab Auxerre). Tande:m bini missionarii die 15 septembris ao. 1653 ex urbe Constantinopolitana discesserunt, postqua:m Turcaru:m imperatoris et Graecoru:m patriarchae diplomata acceperant. Robertus in portu Sinopis consistit, dum interim Joannes Franciscus ad explorandu:m campu:m die 15 dece:mbris pergebat; die 27 pervenit Trapezunte:m, ibique :mansit usque ad mensem aprile:m insequentis anni; exinde oppida Ninos et Argost vulgo appellata pertransiens, die 3 maii pervenit Caesaream ; postea iter pergens con:ficere, Piscat, Tokat et Amisson invisit, tandem– que in portu:m Sinopis revertit ur. Graeci libenti animo missio– nem suscipiebant, sed duas apponebant conditiones, ne:mpe ut missionarii religfosu:m habitu:m mutarent, atque divina o:fficia in ecclesia graeca peragerent. P raefectus rnissionis haec omnia de– tulit S. Congregationi, quae interi:m facultatem concesserat sta– tiones quolibet in loco dioeceseos Neocaesariensis instaurandi, quandoquidem in ipsa urbe capite id e:fficere erat fere irnpossi– bile. Acceptis aute:m litteris Roberti a Vantelet, negotium inter– mittitur et differtur. Postmodum an. 1659, quodam eftlagitante missionario, statutu:m est missione:m in civitate Tokat instau– rare; impedientibus autem rerum di:fficultatibus, res ad felicem exitum non perducit.ur. Anno 1697 ·Didacus a Villerscotterets constitutus est missionarius in archidioecesi .A.ncyrae, in qua civitate invenit 300 circiter Armenos et totidem Germanos et Polonos, qui sexdecim annornm spatio nullu:m receperant sacra– mentum. Peragravit etiam civitates Oaesaream, Oara-hissar · et Caraman, atque relatione missa die 8 octobris ad S. Congrega-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz