BCCCAP00000000000000000000760
328 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM smati adhaererent. Aliqui missfonarii ex civitate Aleppi prove– nientes an. 1637 civitatem Damasci visif.ant, missionem instau– rant et ad sacrum ministerium peragendum utebantur Maroni– tarum ecclesia; posteriore autem tempore proprium sibi sacel– lum aedi:ficarunt indulgentiis a Clemente XII ditatum (1). In Monte Líbano aliae stationes constituuntur, scilicet Abey (1645), Gazir (1694) et Salimae, ubi an. 1704 prínceps Abdallah hospi– tium donavit (2). Missionarii huius custodiae Syro-palaestinensis « non con– tenti augusto hospitiorum suorum incolatu, excurrunt in algosa deserta, penetrant horridas silvas, ascendunt montium iuga, lu– strant valles, accedunt domos vel ut novellas oli varum et vir– tutis ad evengelicae perfectíonis germen mutarent, vel ut eos qui aqua regenerationis quidem mundati adhuc tamen sine in– tellectu et durae cervicis sunt, vesano superstitionum vel schi– smatis errore seducti, in lege Domini consolident » (3). 244. - Alumni custodiae Syro-palaestinensis omni studio et contentione ad instruendos Maronitas se devovent, cum ipsis in castellis et oppidis simul habitant, eorum gaudiis et maeroribus fraterne communicant ; in eorum ecclesiis concionantur et sa– cramenta adininistrant; ut aut em pravi usus ex ignorantia pro– venientes radicitus exstirparentur sanam plenamque instructio– nem philosophicam et theologicam sacerdotibus impertiuntur. Itaque auctoribus Pacifico a Provins et Josepho du Tremblay scholam in Monte Líbano ipsis excolendis aperitur, quam an. 1630 moderabatur Hadrianus a la Brosse; immo saepe iuvenes in Italiam mittebantur. Maronitae ex sua parte insigni benevo– lentia missionarios prosequebantur, eorumque prínceps patriar– cha an. 1656 Eusebium a Lambadin Romam ablegavit « pro ne– gociis considerabilibus » (4). Apud ipsos tloruit etiam tertius Ordo franciscalis. Insuper omnem adhibebant diligentium ut sectam Drusorum converterent et Ohristo lucrifacerent, ínter quos uberem colle- (1) Cf. Breve Clementis XII A.d awgendunt (3 deo. 1734), in BC, t. VII, p. 315. · (2) Cf. BC, t. VII, p. 313. Alii dionnt iam an. 1646 illno perveniase missio– narios. Cf. Ro9co DA CESINALE, op. ci t., t. III, p. 221. (3) Cf. BC, t. VII, p. 308. (4) Ex Áafü S. Congr., 7 mart. 16ti6, in Rocco DA CESINALE, op. oit., p. 226.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz