BCCCAP00000000000000000000760

16 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM Apostolici, qui artis rhetoricae institutiones in ordinarium studio– rum curriculum induci decrevit: « Oirca, lectionem rhetoricae, quae ad erudiendos novos concionatores necessaria existimatur et a multis desideratur, duo exhibentur modi quibus tr.adi potest, nempe: a) si absoluto ordinario septennio stndiorum secundum constitutionum praescriptionem, aliqui reperiantur iuvenes qui vellent studio artis oratoriae incumbere, ministri provinciales eisdem deputent lectorem idoneum, qui illos in sacra praedi– catione erudiat, et eo magistro per integrum capitulum studio operam 'navabunt in coenobio ad hoc destinato; b) vel philoso– phia, omissis quaestionibus inutilibus, ad duos annos solares re– dncatur, et tertio anno lectores tradant rhetoricam » (1). Sed de– cretnm generale de stndiis an. 1757 aliter rem disposuit, vide– licet, ut primo biennio cursus theologici lectores « tertia vel quarta die theoretiee et practice tradant rhetoricam, seu eloquen– tiam sacram latinam », de qua postea subeundum erit examen (2). 15. - Quia ratio sive methodus concionandi alia apud aliam gentem et nationem esse solet, idcirco praeceptores capuccinos qui theoretice sacram eloquent.iam docuerunt, secundum propriam cuiusque originem recensemus. Et primµs quidem, qui nobis oc– currit, est Hyacinthus Alenconiensis, prov. Normandiae alumnus, qui postea Ordini valedixit ut mundo famularetur (3). Is scripsit tractatum qui duas partes complectitur ; in quarum prima ad instar collationum exarata p'er ordinem disserit de qualitatibus physicis, moralibus et intellectualibus sacri oratoris, eiusque ho– rarium seu vitae rationem exponit necnon conciones compo– nendi normam secundum varia earum genera easque recte pro– nuntiandi ; in altera vero parte exempla tum latina tum gallica proferuntur (4). (1) Cf. Colleotio aut11entica, in AOC, 1892, t. VIII, p. 138, n. 30. Perperam igitnr hano ordinationem interpretatnr Viator a Coooaglio (loo. cit., p. 433), dnm ait: « Oiroa tempns vero anoeps haeret (Bonaventura a Ferraría), vel primo biennio post professionem (!), vel uno anno snbstraoto ex ternis annis per oonstitntiones philoso– phiae dioatis • ; ipse vero nt rhetorioa ante philosophiam tradatnr in seminariis oontendit. (2) Of. BC, t. VIII, p. 272, n. XV. (3) Cf. AOC, 1911, t; XXVII, p. 121. De praeoeptis a Zaoharia a LiHienx tra– ditis vide infra, p. 89. (4) Cf. Idea concionatoris, seii inethodiis praotice ooncionem componendi, Rothomagi,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz