BCCCAP00000000000000000000760

10 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM pro novis concionatoribus postulant, :fidem iuratam de vita et moribus, seu de idoneitate mora1i uniuscuiusque iuxta dictamen propriae conscientiae, orones simul facere tenentur ad ministrum generalero mittendam ; quod iudicium ipsis et non lectoribus vi constitutionum reservatum est (1). 11. - Quia res magni momenti erat, in comitiis generalibus ratio agendi concionatorum serio examini submittebatur, ut op– portuna remedia traderentur atque salutaria monita propone– rentur ad vitia vitanda et defectus amovendos. Huinsmodi vero defectus per legislatores constitutionnm an. 1638 cla,re signi:fi– cantur, inh.aerentes vestigiis praedecessorum suorum. Haec qui– dem constitutio praetermittitur in recognitione anni 1643, sed substantialiter inseritur in ordinationes generales. Secundum hanc normam quicumque ii essent qui cibis esurialibus uti non possent tempore quadragesimae, his nullo modo permittebatur concionari ; eadem poena mulctandi erant qni pedibus incedere impedirentur -ut ad praedicandnm se conferrent, cum nnllatenus permittendum _esset cimba navigationis uti vel ·rheda aut equis veh1; praeterea tempore concionum ab epulis et conviviis sn– perfluis se abstinere inhibebantur concionatores, qui neque pro se neque pro aliis eleemosynas colligÚe poterant, neque concionis gratia praemium aut pecuniariam eleemosynam recipere, aut ro– gare ut aliquid sibimetipsis emeretur ab amicis et benefacto– ribus, vel ecclesiae ve! communitatis; item nemini licitum erat absque facultate ministri provincialis loci ubi concionabatur in scriptis habenda pro cognatis pauperibns pecuniarias stipes conferre; pro aliis vero piis operilms promovendis, Ordinariorum licentia requirebatur; porro in domicilia concionatorum mulieres, quovis praetextu sublato, ingredi vetabantur « ut iidem bono ubique sint odori » ; insúper qui pacta vel amicitias iniissent ad certos snggestus vel cathedras impetrandas illuc ne mitteren– tur (2). Oaveant etiam concionatores ne utantur calceamentis, secus ab officio removeantur (3), sicut illi qui exemplo vitae -(1) Of. Go11stit1itiones an., 1643, n. X, p. 96; Gollectto azitlientica, cap. gener. 1671, in AOC, 1891, t. VII, p. 124, n. 96; - cap. gener. 1691, ibid., p. 144, n . 23 ; - cap. gener. 1709; ibid., p. 341, n. 57. (2) Cf. Oonstitutiones an., 1638, p. 91-93. (3) Cf. Oollectio ai.thentica, cap. gener. 1656, in AOC, 1891, t. VII, p. 20, n, 4'0.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz