BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. ·- CONCIONATORES 9 exprimeret; qui quidero in primis animadvertit quod quando– quidem concionatores capuccini ·munere perfnngí non possint nisi praevio riguroso examine in praesentia totius definitorii pe– ragendo, episcopi possunt esse persuasi, « quod doctrinam ha– beant sufficienter et traÚsi verint per ignem et aquani. > ; idipsmn deinde comprobatur ratione cursus scientiarum, quippe quod nulli conceditur facultas concionandi nisi post tres anuos phi– losophiae et quatuor annos theológiae, « quod in alio aliorum Ordinum non practicatur, cum in illorum aliquibus philosophiae studiosis populo p:raedicare permittatur » ; postea ex modo quo concionatores capuccini ·sacrum ministerium praedicationis exer– cent, atque ex consuetudine, demonstrat votis episcopi Lari– nensis negative esse respondendum (1). 9. - Qui canonico diplomate concionatoris carebant, non po– terant doctrinam christianam explicare, adiunctis rationibus, al– legatione scriptlirae et patrum, reprehensionibus et huiusmodi . moralitatibus, exempla sacra producere (2). Quod etiam intelli– gendum erat de his qui in .missionibus tam apud haereticos quam apnd infideles socii cooperatores adhibebantur a concionatoribus, qui tamen secundum declarationem ministri generalis J oannis a Moncalieri et postea Augustini a Latisana, poteran t solummodo, iuxta card. R. Bellarmini catechismum, inter missarum solemnia popillos instruere ac docere (3). B. - DE BONITATE VITAE CONCIONATORUM 10. Fides iurata de vita et rnoribu.~ a superioribus f acienda. - 11. De his quae concionatores vitare tenentur. - 12. De privilegiis. 10. - 0um superiores probe scirent, uti constitutiones as– serunt, doctrinam et operositatem illius, qui vitam ducit indi– gnam seu remissam vel quoquo modo reprehensibilem, facile contemni et in derisum iri, nihil antiquius habebant quam ut concionatores munus sihi commissum sanctissime explerent. !taque minister provincialis et de:finitores, dum litteras patentes (1) Cf. ·BC, t. III, p. 186-187. (2) Sic respondit ad dubium propositnm oapitulum generale an. 1643. Cf. Collectio authentica, in AOC, 18!:I0, t. VI, p. 247, n. 141. (3) Cf. VIA.TORE DA ÜOOCAGLIO, Tracce di tradizione, p. 273.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz