BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - CONTROVERSIAE 241 J oannes a Siderno, provinciae Rhegiensis alumnus et mode– rator, opus elaboravit in quo singuli Armenorum errores enu– cleantur et refelluntur, illudque missionariis a S. Oongrega– tione de Prop. Fide missis dicatum voluit, addito in :fine trac– tatulo de schismatis natura (1); Aloisius (Tasselli) a Oasarano, provinciae Hydruntinae (Otranto) alumnus, lingua graeca et orientali historia peritus, in missione Peloponnesiaca. (Moros) indefesse adlaboravit eamqúe moderatus est, atque eruditissime disseruit adversus graecos de primatu summi Ponti:ficis, quem ipsi impugnabant; pariter ritus latinos comparate ad ritus grae– cos illustravit (2); Romanus a S. Brieuc, provinciae Parisiensis sodalis, « tanquam :fidei catholicae propugnator est concelebratus a catholicis, atque ab haereticis tanquam hostis cum timore est habitus »; romanum kalendarium gregorianum adversus haere– ticos et schismaticos asseruit et propugnavit, ostendens huius– modi reformationem decretis conciliorum, praesertim Nicaeni, esse coi:J.formem (3). Oopiosior est Fratrum Oapuccinorum litteratura quae iudaeos respicit. Renatus a Modena (t 1628), in iudaica religione enu– tritus, postquam aqua baptismatis ablutus in Ohristi ecclesia suscipitur, quendam adversus iudaeos librum composuit, qui misere periit. Sumpto postea religioso habitu, ob scientiam qua ipse praeditus erat commendatus, constituitur corrector librorum quibus hebraei in ducat.u Mutinensi utebantur, qua oeéasione opus confecit inscriptum Jndex vanitatum expurgandarum a li– bris hebraeorum, praecipite in tribus glossis, nempe caldaica, hie– rosolimitana ac babilonica, necnon in omnib·us c01nmentariis rab– .binorum (4). Eodem fere tempore Stephanus (Dentis) a Taurino (t 1630), zelo conversionis hebraeorum illustris, ad eos persu~- (1) Direotorium theologioum eeu apologia contra haeretioales errores Ar'lnenorum, Messanae, 1645. Cf. BERNARDUS A B0N0NIA, Bibliotheoa aoriptorum, p. 137. (2) Conoio de primatu edita est Leuoae an. 1664, quo anno prodiit etiam traotatus de .ritibus graeois et latinis, Cf, BERNARDUS A B0N0NIA 1 Biblioth6oa eorip– torum, p. 6; PRIMALD0 Ooco, O. F. M., Il P. Luigi Tasaelli ,da Casamno, in L'Ita– lia Frano., 1938, t. XIII, p. 195-196, (3) Cf. MELCIIIOR A P0BLADURA, Historia generalis, Pars II, t. 1, p. 388, (4) Opus exaratum an. 1626 servatur in Bibl. Vat., Fondo Barbeiini, cod. ot·ientales, n. 53. Cf. ED0UARD D'ALENQ0N, 0. F. M, ÜAP,, Da la synagogue au COU• vant. Notes bio-bibliographiqueo sur le P. Rant! de Modene, d'abord rabbin puis oapuoin, in Étud~a ,F'ranc., 1913, t. XXIX, p. 131-39. 16 - Historia g1neralis • III.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz