BCCCAP00000000000000000000760

234 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM vulgus protulit, quorum alterum, scilicet Veritas fidei catholicae inscriptum, « adeo catholicis fuit acceptum ut solo trium heb– domadarum spatio eius exemplaria ad duo millia fuerint sum– mo pretio expedita > (1 ). Inter Ulustriores saec. XVII apologetas recensendus est Va– lerianus :Magni a Mediolano (t 1661), qui « edidit contra haere– ticos plurima, quae qui legerit, lutheranus aut calvinista esse non possit » (2), ideoque sectariis seu factiosis acriter impetit. An. 1628 typis vulgaverat P ragae opusculum circa regulam cre– dendi, quo praecipue argumento ex absurdis innixus regnlam a protestantibus excogitatam funditus evertit, ut eos admittere cogat < aut redeundum esse ad ecclesiam, aut secedendum a Ohristo > ; dein vero regulam a catholicis scriptoribus proposi– tam totis viribus propugnat, summa vi insistens in argumento ex sanctitate heroica miraculis firmata deducto. Eius argu– mentorum vim oppugnare tentavit J. Maior, quare ille eius– modi capta occasione an. 1631 iterum suum opusculum vulga– vit. Alii haeresiarchae insmgunt, nempe J. Martini, J. Botsac, Stegmann, O. Bergius, quibus singillatim ipse respondendo illos refellit, omniaque eius responsa simul collecta publicae prodie– runt Vindobonae an. 1641. Postmodum abaliishaereticis, nimirum I. Oumenis, I. Micrael et O. Dannhauer novae questiones in contro– versiam vocantur, qui omnes Valerianum ad certamen paratum inveniunt, ut illas dirimat et rite componat (3). Alía opnscula apo– logetica edita sunt occasione conversionis Landgravii Ernesti de Hassia, quum scilicet Valerianus et alii duo eius sodales Oa– puccini cum tribus ministris protestantibus publicam disputa– tionem inierunt, cuius exitus ab utraque parte in acta relatus est ac publice vulgatus (4). Est etiam addendum quod regulam (1) Alind opus itero gallioe soriptnm ..d.gatha mystica coelestis Pyrrhi, prodiit eodem an. 1659 Rothomagi. Cf. BERNARDUS A BONONIA, Bibliotheca soripto,·mn, p. 195. (2) Cf. BERNARDUS A BONONIA., Bibliotheca sc1·iptorum, p. 291 ; GIUSTINO DA NOVARA, La regola proasima clella Jede, Casale Monf., 1937. (3) Haeo omnia perlnoide exposita snnt ab Eduardo Alenooniensi in Dict. theol. óath., t. IX, ool. 1559 sq. Opus Valeriani huno titulum prae se fert: Judicium de acatholioo1·mn et catholiconon regnla c,·edendi, Viennae Anatriae, 1641. Cf. GIUSTINO DA NOVARA, La regola proasima della fede, Casale Monf., 1937. (4) Non minore ordine et olaritate phases huius disoeptationis reoensnit Eduardus Alenooniensis, loe. cit. Praeterea Valerianus edidit: Methodus 1·evocandi

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz