BCCCAP00000000000000000000760

8 HISTORIA GENERA.LIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORU:14 ribus futuros concionatores examinent; constitutiones anni 1638 addunt quod si supremus Ordinis moderator per se id praestare non possit, < suas istius muneris part,es tribus aut quatuor pa– tribus idoneis et P. Lectori gerendas mandare debebit ». Con– stitutiones vero anni 1643 innuere videntur id competere ministro provinciali una cum definitoribus et lectoribus collegialiter con– gregatis (1). 8. - Superiores generales ius sibi vindicabant hoc exameu exclusive intra Ordinem peragendi. Contigit enim episcopos Gal– liae concionatores capuccinos obligare velle ad novum examen subeundum, antequam verbum Dei in eorum dioecesibus disse– minare possent; attamen definitorium generale die 5 iul. an. 1633, decretis concilii Tridentini et praxi universali inhaerens, decre– vit et haec ·statuit : « ut cum nostri praedicatores super hoc re– quisiti fuerint, omni qua poterunt humilitate praedictos Illustriss. et Reverendiss. deprecent, ut ab illo examine exigendo abstinere velint et dignentur; et dato quod noluerint, ah omni praedica– tione facienda abstineant sub poena privationis ab officio » (2). Praeterea decreto Congr. Episc. et Regul (10 ian. 1642) archie– piscopo Messanensi, qui non obstante quod tempore retroacto nunquam fuissent examinati, fratres ad examen convocare con– tendebat, inhibebatur id facere, dummodo concionatores appro– bationem superiorum exhibuissent (3). Postea autem Clemens X (Siiprema, 21 iun. 1670) facultatem concessit !3piscopis ut possint regulares, qui extra proprias ecclesias concionari vellent, « quoad doctrinam examinare, si ita ipsius arbitrio, quod moderatum et discretum esse debet, visum fuerit » (4). Qua concessione sive fa– cultate nixus episcopus Larinensis an. 1698 supplici libello ad Congr. Concilii porrecto dubium proposuit an possit episcopus concionatores capuccinos ad examen compellere quoad doctri– nam necnon ad emittendam fidei professionem antequam munus praedicationis inciperent. Eadem S. Congregatio procuratorem generalem Franciscum M. ab Aretio rogavit ut sententiam suam (1) Cf. Colleotio aut.ltentica, oap. gener. 1633, in AOC, 1890, t. VI, p. Ú0, n. 20 ; Const, an. 1638, p. 90 j Oonst, 1643, p. 96, n, X. Ex testimonio Franoisoi M. ab Aretio, mox afforendo, examen fiebat ooram dt¡finitorio provinoiali. (2) Cf. Ordinationes, p. 62. (3) Cf. BC, t. III, p. 186. (4) Cf. BC, t. VI, p. 429.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz