BCCCAP00000000000000000000760
220 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. AUN. C.APUCCINORUM eosque felix fratrum labor, ut uno eodemque anno 1653 septem– decim mille ducentos et quadraginta haereticos opera fratrnm :ilostrorum ad ecclesiam primitivorum provinciae Dei transiisse, annales provinciae referant ». Insequenti anno 1654, acatholicis frustra reluctantibus, eorumdem fratrum apostolatus extenditur ad Silesiam, novo Neostadii coenobio erecto (1). An. 1673 constituitur provincia monastica Bohemiae, quae Moraviam quoque et Silesiam complectitnr; an. 1717-1718 ab alUmnis huius provinciae plures quam 14 haeretici ad :fi.dem catholicam reducti sunt, quorum nomina ad nos usque perve– nerunt (2). 161. - Saeculo XVII decurrente, instituta quoque est missio Hung¡:¡,rica. Profecto Nuntius caesareus pro missionariis nostris in Oassoviae civitate atque in septem Hungariae comitatibus sub dominio principis Gavor exsistentibus patentes litteras mis– sionis an. 1627 petiit et facultates, quas S. Of:ficium concedere solebat; attamen S. Oongregatio de Prop. Fide die 17 decem– bris eiusdem anni decrevit ut procurator Ordinis generalis prae– fectum illius missionis ipse nominaret, t ut facultates pro illo ac eius sociis expediri possint et ad dictum_Nuntium mitti » (3). Postulantibus episcopis, qui copiosam messem a missionariis collectam conspiciebant, novae sedes aperiuntur, quapropter decreto diei 19 novembris an. 1640 eadem S. Oongregatio ad instantias Georgi Jakusith, episcopi Vesprinensis (Veszprem), de– crevit missionem in Hungaria esse instituendam, praefecto Oa– simiro Tirolensi, qui revera cum aliis sociis illic destinatur. In ci– vitatem Baziniensem missionarii ingrediuntur an.1674 et an. 1676 Posonii ; elapso triennio in his civitatibus ad fidem reducti erant 250 haeretici. Postquam autem a iugo Turcarum Hungaria li– berata est, nostrates strenue decertabant per varias urbes, plau– dentibus episcopis, ad veram religionem propagandam (4). Missionarii non tantum ex provincia Austro-Bohemica de– lecti, sed ex provinciis quoque Germaniae et ItaJiae mittun- (1) Cf. BC, t. IV, p. 233; ANSCARIUS ZAWART, The HiBto,·y of Franciscan Prea- ching, p. 510, New York, 1927. (2) Cf. AOC, 1892, t. VIII, p. 58-61. (3) Cf. Rocco DA CESINALE, Storia delle 'lltÍBBioni, t. III, p. l. (4) Cf. Sohematismus Ord. Min. Cap11cci11orum commissariatus Hungariae, p. 7 1 Bndapestini, 1935,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz