BCCCAP00000000000000000000760
DE ;\.C'fl◊NE APOSTOLICA. - H;\.ERETICI 219 tiformis operositas diversimode iudicata est. Profecto vitio ali– quo vel errore non caret ; at praeclara merita eiusmodi viri negare non licet. Munus sibi demandatum omnino arduum erat ; difficultatibus ex parte haereticorum provenientibus ad– ditae sunt oppugnationes ex parte Jesuitarum. Postquam mira actuositate atque indefesso labore mysticam Ohristi ecclesiam per Bohemiam dilataverat ac tuitus fuerat, ad Poloniam et Ger– maniam superiorem se contulit, ibique etiam christianam reli– gionem verbis et litteris strenue defendit usque ad mortem. Il– lud quoque memoria dignum est quod. an. 1632-1633 pro unione Ruthenorum in Polonia operatus est (1); eius quippe auctoritas sive Oracoviae sive Romae magni habebatur; ipso tamen causam regís Polonorum Ladislai IV acriter propugnabat, et quia allata argumenta nimis infirma visa sunt, idcirco speculativa seu theo– rica eius defensio a Ouria Romana improbata ac relieta est. Inter apostolicos operarios, qui haereticos bohemos profliga– bant, eminet etiam Alexius Burgundus (t 1641), qui civitatem Styrensem haeretica depulsa labe purgavit, et postquam patres Societatis Jesu Pragae :finibus expulsi sunt, ipsemet in illa pu– blica academia theologicis studiis auspicandis praelectiones ha– buit itemque falsae doctrinae sectatores publico de rebus :fidei certamine indicto refellere forti et magno animo ausus est (2). Insuper quum imperator Ferdinandus III opus reformationis ab eius praedecessore Ferdinando II inceptum prosequi delibe– raverat, ínter alios regulares viros, sodales qnoque nostros ad– vocavit, « cum compertnm sit - aiebat ipse - fratres huius Ordinis in vinea Domini bene ac diligenter operari, magnumque fructum. . . facere » (3). Atque viginti missionarii · ínter quos Samuel a Pilsen (t 1664), postea. de:finitor generalis, et Emme– ricus Sennel, postea archiepiscopns Vindobonensis, numerantur, illuc convolarunt ut haereticos debellarent et parochis subsidium afferrent (4). « Tempore- quoque praedictae reformationis fuit (1) Cf. ZACHARIAS AB HAARLEM, O.F.M. CAP., Unio Ruthenorum Mnoi·te Sigismundi III usque ad ooronationem Ladíslai VI, 1632-1633, Tartn, 1936. (2) Cf. BC, t. IV, p. 176; Rocco DA CESINALE, Storia delli missioni, t. II, 652 j ÜTTO KAMSHOFF, art. oit., p. 44 7. (3) Ex litteris imp. Ferdinaudi (28 maii 1650) ad oard. Colonna datis. BC t. IV, p. 229, (4) Cf. BC, t . IV, 231 sq.; PELLEGRINO DA FORLI, .if.nnali, t. II, . p. 293-294,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz