BCCCAP00000000000000000000760
218 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN, CAPUCCINORUM denuntiare, verbum divinum et :fidei dogmata ubivis . . . tra– dere. Missionarii ablegabuntur a P. Provinciali, et Nobis prae– sentabuntur viri tum scientia, tum et sanctimonia vitae clari; sim– plicitatem cum astutia commixtam habentes, cordati, sagaces, graves et prudentes, in polemica et in his quae sunt ad bene formandam haereticae pravitatis inquisitionem suf:ficienter ver– sati ... , quique esse debeant vel a S. Sede Apostolica vel a S. Oongr. de Prop. F ide approbati, id est, necessariis ad mis– siones apostolicas peragendas privilegiis instructi » (1). 160. - Historia reformationis catholicae in Bohemia et Mo– ravia cum apostolatu Valeriani Magni Mediolanensis (1586-1661) intime connexa est (2). fa iussu S. Oongregationis de Prop. Fide an. 1625 a munere ministri prov. Austro-Bohemicae (ad quod an. 1624 (3) assumptus fuerat) eximitur ut archiepiscopo Pragensi Ernesto d'Harrach validius et efficacius ad instaurandam :fidem catholicam adesse pos.set; decreto autem eiusdem S. Oongregatio– nis diei 23 mart. an. 1629 missionarius apostolicus per Bohemiam et Germaniam superiorem cum sociis constituitur, et ad manda– tum exsequendum his verbis excitatur : « Omnem adhibe curam, ut ministerium tuum digne, ac :fideliter, etiam cum sanguinis ef– fusione ac morte ipsa, si opus fuerit, impleas, ut immarcessibi– lem coronam a Patre luminum recipere merearis > (4). Et revera arduum opus alacriter aggreditur, proposi1mm sibi suisque so– ciis peragendum statuit , quod a methodo sodalium Societatis Jesu discrepat. Pugnax et vehemens luctator in controversiishabendis, nullis difficultatibus praepeditus, catholicam veritatem sermoni– bus et scriptis multiformiter propugnavit et defendit atque in– defesso labore consilia a se excogitata prosecutus est, quae circa reformationem legis reipublicae versabantur, necnon circa bona ecclesiastica, erectionem seminariorum et dioeceseon. Eius mul- (1) Cf. BC, t .IV, p. 145-146. Cf. ADOLPH STEIDL 1 O. F. M. CAP., Kui·ze Geschioh– te der Kap11zine1· u11d ihre1· Wfrksamkeit im E1·zbisthume Salzb1wg, Salzbnrg, 1893. (2) Cf. BC, t. IV, p. 187-207; BEIINAHDUS A BONONIA, Bibliotheca soriptor1tm 1 p. 241-245 ; GERMAN ABGOTTSPON VON STALDENRIED, P. ValerianuB Magni Kapu– zine1·, Olten, 1939. (3) Bnllarii oompilator transoribit deoretnm S. Congr. sub die 21 inl. an, 1628 (of. BC, t. IY, p. 182); attamen Valerianns provinoiam moderatns est annis 1624-26, Cf. ÜTTO KAMSHOFF, Die Provinziale dei· biihmisohen Kapuzinerprovinz, in Mittei– l1tnge11 des Vereines fiil- Geschichte d81' De11tsohen i1I Biihme11, Prag, 1911-12, p. 446. (4) Cf. BC, t. IV, p. 133.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz