BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - HAERETICI 213 plina et fides prolapsa iterum iacui t. Postmodum autem episcopus Ouriensis an. 1633 postulavit et obtinuit a Congregatione de Prop. Fide ut illis quoque in locis Fratres Capuccini domici– lium perpetuurn sumerent, ad missioném instituendam, quae provinciae Mediolanensi committeretur. Primi igitur inissiona– rii, duce ac superiore Mauro a Soresina, illuc pervenerunt an. 1635 (1). Qui quidem omnes alacri animo opus salutiferum suscipiunt ac deficientihus sacerdotibus saecularibus omnia ideo ecclesiastica munia obibant, nimirum fi.delem populum instruere satagebant, fidei rudimenta singulis proponentes et sacramenta administrantes ; nihil prorsus pro impensis laboribus accipiebant praeter ea quae ad vitae. sustentationem essen:t necessaria, idque tanquam manu ad stipem porrecta. Incolae vero missionarios reverebantur illosque uti pastores animarum a,pud se habere desiderabant; hi autem praeter religiosam institutionem, scholas publicas aperiebant; templa et sacella paene dirttta, propria in– dust ria restaurabant. Eorum tamen sollertia et multíplices mis– sionis fructus invidiam ecclesiasticorum virorum excitabant, a quihus tot ac tanta perpessi sunt, ut an. 1675 illinc ~iscedendi licentiam a S. Congregatione sollicitarent, quae toto concla– mante populo · denegata est. Ex parte cleri saecularis, magis quam ex parte haereticorum, iterum iurgia, rixae et lites oriun– tur, causa interposita quod saeculares sacerdotes regionis ad illam vineam Domini excolen dam sufficiebant. Causa itaque ad tribunal foederatum defertur, et iterum eorum permansio sta– tuitur an. 1704 et 1705. At nunc instigantibus haereticis, an. 1706 ab aliquibus hospitiis expelluntur. Causa Romam delata, S. Con– gregatio declaravit tam laicos quam presbyteros in excommuni– cationem incidisse, a qua censura minime absolví poterant, « nisi redintegratis Capuccinis »; quod quidem an. 1710 facturo est. Ad alias querelas praecavendas S. Congregatio aliquas paroecias clero quidem saecnlari, alias vero missionariis nostris destinavit, reluctantihus tamen christifidelihus; qui ubique Capuccinos apud · se habere desiderabant. Tandem auctoritate pontificia missionem utriusque vallis Mesolcinae et Oalancae invisit et inspexit episco– pus Novocomiensis Josephus Olgiati an. 1725, qui summopere (1) Cf. Roc<,o DA CESINALE, loe. cit., p. 221-235; CLEMENTE DA TERZORIO, loo. oit., p. 195-248; Descriptio kistorica missioniB Mesauci,iae et Calancae, in AOC, 1886, t: II, p. 280-284, 342-348, 369-372.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz