BCCCAP00000000000000000000760
210 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM S. Congregationem diei 12 dec. 1622 constat -, omnes vallis S. Mariae incolae, abiurata haeresi, catholicam re1igionem amplexi sunt » (1). Gregorius XV, statum re1igionis in Raetia cognoscendi cupidus, eum ad Romam adscivit, atque facultatibus instructum iterum ad missionem mittit (2). Iura periclitantis missionis apud potentes tuetur: an. 1625 coram rege christianissimo Parisiis se sistit; an. 162~ Romae ad Urbanum VIII recurrit, qui litteris commendatitiis munitum ad archiducem .A.ustriae Leopoldum in– sequenti anno eum mittit ; atque deinde ad Vindobonam usque se contulit (3). Eo missionem moderante, :fides catholica in Raetia restamatur, roboratur, ampliatur. Quando e vivís sublatus est (7 martii 1632), constituitur praefectus missionis Irenaeus a Oasalmoro (t 1671), qui per quadraginta duos ultra anuos inter raetos versatus est . Missionis autem ubique pericula im– minent; quandoque missionarii vi expelluntur, et ancipites bae– rent utrum illam fratribus prov. Tirolensis committere oporteat necne. Anno 1639 a visitatore generali Marino a Oalvagese animadvertitur quod episcopus Ouriensis plus aeq_uo in regimine missionis et missionariorum se ingerebat, quamobrem semel et iterum a S. Oongregatione admonitus est, quae an. 1645 ministrum provincialem Brixiae constituit quoque pmefectum missionis raeticae cum facultate vieem pra.efectum ablegandi. Novae domus eriguntur atque an. 1669 undecim hospitia missionarii inhabita– bant; ineunte autem saec. XVIII ad numerum 17 pertingebant. Usque ad civilem subversionem gallicam val de :floruit: licet missionarii laboribus et aerumnis aftecti essent ab haereticis, horum tamen iñgens numerus ad catholicam :fidem convertitur; quadraginta quatuor paroeciae ab haeretica labe immunes prae– servantur, multa insuper alia templa vel expoliata vel dirnt a prístino ritui catholico rite restituuritur, ita ut ubi nec Jacies quidem catholicae fidei conspiciebatur, iterum uberius :floreret. Tentamen instaurandi an . 1629 collegium in quo delecti iuvenes (1) Relatio R. Rainaldi. C f. Rocco DA CESINALE, op. cit., t. II, p. 58. (2) Breve T¡¡a Bíng1ilarís pietas, 30 deo. an. 1622. Cf, BC, t . II, p. 353. Antea (T1ia singulai·is pietas, 15 maii 1622) ídem Pontifex Ignatio mandaverat ut in subsidimn rei eoolesiasticae in Raetia nutantis subsidia colligere sive in Urbe sive in aliis oivitatibus, quae pauperibus piisque locis ipse erogare posset. BC, t. II, p. B52. (3) Breve Beneficia (3 mart. 1628), BC, t. II, p. 354.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz