BCCCAP00000000000000000000760

208 HISTORJA GE,ERALIS ORD. FR. MIN. CAPtICCINORUllf relata sunt (1). Oonabimur ig·itur paucis rem ad historiae :fidem statuere. •In Raetia, saecu]o .XVII, catholica re1igio propemodum col– lapsa iacebat, quandoquidem Zwingli et Oalvini sectatores iam dudum sacerdotes expelerant, templa et altaria everterant et profanaverant, sacramentis sacrilego furore conculcatis et quavis catholica instructione penitus deleta. Episcopus Curiensis, cui regio illa in spiritualibus negotiis subdita erat, etiam atque etiam inde ab anno 1614 Fratres Oapuccinos a1iquot apud se iam babere exoptaverati, quorum praesentia et pietate futuram ecclesiae in illis regionibus restaurationem valde sperabat. Eius igitur supplicationibus permoti Summi Pontífices Paulus V et Gregorius XV opportuno decreto ita statuerunt: « Grassanti per conterminam Italiae Raetiam haereticorum dogmatum conta– gioni, per orthodoxae doctrinae praedicationem, salutaria admo– vere remedia et validum simul aggerem, ne latius error pro– pagaretur, obiicere; visum est ex Oapuccinormn potissimum familia delectos viros in huiusmodi opus designare» (2). Itaque supremus Ordinis moderator Olemens M. a Noto, ut hanc Sedis apostolicae voluntatern adimpleret, litteris obedientialibus diei 21 ianuarii an. 1621 munitum destinavit Ignatium a, Oasnigo (t 1632), sive Bergomensem, qui silvescentem agrum Raeticum e urn sociis excoleret; quod quidem arduum opus statim adgredi tentavit et ad vallem Monasterii se contulit. Raetiae haeretici iugum austriacum aegerrime fereba:µt, in– deque saepe :fiebant tunmltus. Exorta tandem seditione an. 1621, milites Anstriaci et Hispani victoriam reportarunt, quo eventu religionis catholicae professio facilior evasit. Eodem anrio 1621 Gregorius XV Alexandrum Scappi in Helvetiam Nuntium able– gavit, qui :fidem catholicam intra fines Nuntiaturae, maxime vero in Raetia extenderet et propagaret; quare posthac tota illa regio in t!es partes dividitur et curis missionariorum commit– titur, videlicet: a) Pratigau, Tavate et Ooira, ubi incolae ser- (1) Cf. CLEMENTE DA BRIGSCIA, lstoria delle miBBIOni. , • nella Rezia, Trento, 1702; Rocco DA CESINALE, Stoi•ia delle inissioni, t. II, p. 47-240; CLEMENTE DA TERZORIO, Le 1niBsioni dei Min. Oappuccini. Sunto stoi·ico, t. I, p. 11-193, Ro– ma, 1913. (2) Benediotus XIV, Vi nea electa (29 iun. 17 46), in Benedicti XI V Bullarium, t. II, p. 73. Cf. Rocco DA CESINALE, op. cit., t. II, p. 55, nota 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz