BCCCAP00000000000000000000760

204 HISTORIA GENERALJS ORD. FR. MJN. C.APUCClNORUM rationes seu abusm, irrepsere. Anno 1633 S. Oongregatio de Prop. Fide ministrum provinciae constituit praefectum missionis; item definitorio provinciali potestas aderat deputatos ad tempus mis– sionarios in provinciam advocandi, qui quotannis in uno aliquo ipsius provinciae coenobio secederent ad pias animi exercitatio– nes excolendas. Multi missionarii desiderabant religiosum habi– tum induere ac gestare, quae qnidem quaestio ad supremos Ordinis moderatores delata in capitulo generali an. 1643 agitatur, statimque decreto S. Oongregationis diei 1 iunii eiusdem anni statuitur ut deinceps missiones nullatenus in iis locis susci– piantur, ubi fratribus religiosum habitum gestare non permit– teretur; quod vero ad missiones praesentes spectaret, iudicinm revocandi domum missionarios defertur card. Protectori, qui ita se gerere debet ut apostolicum missionis opus nullum detri– mentum patiatur (1). Paulo post, nempe die 26 iunii, edicitur decretum revocationis missionariorum Hollandiae, illiusque de– creti exsecutio committitur Carolo de Arenberg Bruxellensi. Vix autem haec notitia illuc pervenit, cives supplices Hbellos, plu– rimorum incolarum subscripto nomine, Romam miserunt; qua– propter die 18 fobruarii an. 1645 novo decreto conceditur ut missfonariis saltem ad biennium in Holla.ndia permanere liceat, quantumvis religiosum habitum gestare prohiberentur (2). 149. - Die 19 ianuarii an. 1649 praeficitur huic missioni Hippolytus Insulensis (3). Mox fratres apostolatum extendunt ad Geldriam, Frisiam, Bataviam et Zelandiam ad dispersos ca– tholicos instruendos et defl.ectentes ab instituto religionis cursu ad rectam fidei viam trahendos. Inter istos praeclariores evangelii praecones recensendus est Oarolus a Bruxellis, e nobili familia d'Espinosa ortus, qui postquam Syl vae Ducis apostolicum opus operatus est, demigravit in Ysendyke Zelandiae et in Sambeek; deinde factus est episcopus ecclesiae Mechliniensis suffrag·aneus ac tandem ad Antverpiensem cathedram evehitur (4). Fer totum saeculum XVII missionarii haud parvam operam dedere controversiis habendis cum haereticis Oalvini et Lutberi sectatoribus (5). (1) Cf. Regestuin bullarii, n. 1092, in AOC, 1893, t. IX, p. 341. (2) Cf. Regestron bitllarii, n. 1123, in AOC, 1893, t. IX, p. 342. (3) Cf. Regestiint b11llarii, n. 1175, in .A.OC , 1893, t. IX, p. 360. (4) Vide infra, p. 426. (5) Cf. DAVID DE KoK, Les FriJres Minetirs en Hollande, in Reviie d'hist. fran-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz