BCCCAP00000000000000000000760

DE ACT!ONE APOSTOLICA. - HAERETICI 201 Fratres missionarii his in regionibus regebantur peculiaribus statutis a custodia Hiberniae latís (1). 146a. - Labores apostolici apud Scoticam gentem parum nobis noti sunt. Scimus tamen quod an. 1618 Franciscus Nugent a ' quibusdam nobHibus viris Scotiae rogatus libentissime illuc ali– quos fratres misit; istorum veluti prínceps aetate illa aestimari debet P. Epiphanius e nobili stirpe Lindsay, qui an. 1620 apo– stolatum incepit, quem ad mortero usque, uempe ad annum cir– citer 1650 produxit, tribus dumtaxat catholicis inibi repertis cum illnc pervenisset. Nam saeva contra catholicos persecutione exorta an. 1630, perlongum tempus solitarius siue socio vixit, vix e domo egrediens, omnium colloquio carens, pauperioribus viris catholicis tantummódo familiariter utebatur, quos noctu . invisebat; et ipse in remotioribus locis requiero capiebat. ·Ter proditHs, insidias feliciter fefellit. Vitam finivit annum agens 84 in ipso certamine Iaboris (2) . .A.lius gloriosus miles, Iaudati Epiphanii aemulus, qui chri– stianam domum in Scotia su:ffulsit, fuit celeber ille .A.rchang·elus LesHe, patria .A.berdee, communiter Oapuccinus scotus dictus, qui a calviniana haeresi ad catholicam :fidem conversus et ínter Fra– tres 0apuccinos postea cooptatus, gentem suam ad 0hristi ovile reducere cupiens, obtinuit ut an. 1623 in Scotiam mitteretur. Fortiter per sex annos tam apud catholicos quam apud haere– ticos insudavit; an. 16213 edicitnr ut ipse in carcerem coniicia– tur, qua tamen poena se eripuit. 0alumniis nihilominns vexatus, quum aegre ferret quod missio sub iurisdictionem provinciae Parisiensis abiret, anuo 1630 Romam adiit ut sui agendi modi ·rationem redderet, atque luce clarior confestim apparuit eius in– nocentia. Namque S. 0ongregatio de Prop.· Fide, quandoquidem « attestationes diversornm catholicornm Scotiae, qui non solum testimonium perhibent loculentissimum de vita exemplari P. Ar– changeli ac de illius diligentia et studiis in confntandis haere._ ticornm deliriis per libros publice editos, iisque convertendis, ita ut ipse solos plus apud ipsos profecerit, qnam caeteri religiosi missionarii », decreto diei 12 apr. an. 1631 negotium ministro ge– nerali Ordinis commisit ut in patriam reverteretur, novis privi- (1) Cf. WILHELM OF MOATE, The Story, Rochdale, 1924 j CYPRIEN DE GAMA• CHES, Mémoires de la miBsion, Paria, 1881; CUTHBERT, I Cappucoini, p. 377 sq. (2) Cf. CYPRU!l!{ DE GAMACHES, op. cit., p. 330-354; ÜUTHBERT, op. oit., p. 375.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz