BCCCAP00000000000000000000760

I 200 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM sive quia ipsi de quaestione circa Palatinatum agitata iam ege– rant, sive quia princeps Oarolus Matriti cum Zacharia BOVt',rio Salutiensi et Didaco a Quiroga de suo matrimonio collucutus fuerat. Inter primos tamen qui Londinium evangelizabant, me– moria dignus est Angelus Londiniensis, provinciae Parisiensis alumnus, qui iam an. 1618 in tetrum carcerum Londinii conie– ctus detinebatur, in quo ad catholicos erigendos ef:ficacem exer– cuit apostolatum usque ad obitnm Jacobi I; nam tune regis christianissimi precibus admotis illico liberatur et in Galliam profi.ciscitur; attamen sex vix transactis mensibus illuc revertitur atque ad annum usque 1630 in Anglia permansit. Hoc anuo Londinium pervenerunt duodecim sacerdotes provinciae Pari– siensis munere capellanorum apud reginam Henricam perfun– ~turi, quibus apostolatus in Anglia reservari contendebat eorum praefectns Josephus du Tremblay Parisiensis; sed Franciscus Nugent obtinuit ut aliqui ad remotiores partes se conferrent ; maior eorum pars in Hiberniam se contulit, alii autem Londinii commorati sunt, quorum unus an. 1632 in Turre inclusus deti– nebatur. Fratres Capuccini galli tam apud catholicor::; quam apud anglicanos strenue adlaborabant, atque ad ann:um usque 1669 in suo munere obeundo perstiterunt. An. 1651 missio Anglica iterum Capuccinis hibernis concre– ditur, quorum duo statim Londinium se contulerunt. Apostolatus magnas experiebatur difficultates ; missionarii, religfosum exuere habitum coacti, continua ínter pericula, privatim ministerium exercebant; saepe carcerum ac verberum squalores et cruciatus · patiebantur. Franciscus Josephus (t 1676) an. 1657 in ínsula Man apostolico labori vacabat; post dimidiatum saec. XVII Londinii aderant Innoeentius Weldon (1) et Mansuetus a Castronovo, qui civilia etiam negotia· pertractabant ; Pater Dominicus, laudati J oannis Baptistae Dowdall socius, de seipso testabatur ari. 1701 quod ad catholicae fi.dei unitatem 655 haereticos perduxerat, ad– dens haec verba, quae plurimis suis religiosis sodalibus conve– nire arbitramur: « Nullus otio locns hisce in partibus datur; omnes quasi apes argumentosae hinc inde cum fame fecimus saepe ». (-1) Cf. MELCHIOR A POBLADURA, Historia generalis. Pare II, t. I, p. 261.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz