BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE APOSTOLICA. - HAERETICI 199 145. - Quamvis Hibernorum gens, maiori ex parte fidem ca– tholicam ampletebatur, tamen operarii evangelici apostolico labori illic incumbentes oh iniquas leges Anglorum multa passi sunt, constanterque boni Ohristi athletae bonum certamen certabant sive fortes in fide firmarent sive aliquas oves errantes ad unicum Ohristi ovile reducerent. Venerabilis Fiacrius Tobin a Kilkenny an. 1646 ad Hibernos cives evangelizandos destinatur, atque capta sub potestate Kromwelii an. 1650 eius patria civitate, ce– teris de clero fugientibus, ipse cum socio intrepidus permansit, ut catholicis prodesset; sed quinque post menses vinculis con– stringitur et in carcerem detruditur; iam supremum appetebat supplicium, dum a vinculis liberatur. Nova deinde edita perse– cutionis lege an. 1653, Hiberniam relinquere cogitur, tune vero in Galliam se recepit, cumque in certamen sui apostolatus revertí obtinuisset, an. 1656 iterum deprehenditur coram magistratibus intrepide :fidem confessus, in odium fidei mittitur in exsilium atque die 20 iulii eiusde manni tempus crim aeternitate commu– tavit (1). Eiusdem gloriosae coronae praemium consecutus est J oannes Baptista Dowdall ab Ultonia, qui spatio plusquarri qua– draginta annorum insignis missionarius evasit prae multitudine haereticorum quos ad ecclesiam. perduxit, omnibus semper ob morum gravitatem perquam gratissimus. Strenuus hic Ohristi mi– les, etiam furente persecutione Annae reginae Angliae (1702-1714) maxime contra sacerdotes, absque timore et tremore operam apostolicam prosequi acriter pergit. Pluries captus et vinculis constrictus in carcerem detruditur; tandem ad ergastulum Lon– dinense tranfertur, ibique inedia et frigore consumptus, laurea martyrii an. 1710 decoratur (2). Item Ohristophorus Plunkete ab ang·licana, perfidia in odium :fidei in insulas Barbados relega– tur et an. 1697 diuturnum c<msum mavit martyrium; invictus quoque fieros Lucas Parry a puritanis haereticis capitur, in car– cerem traditur, et plurimis exantlatis laboribus, sanctimonia cla– rus, an.. 1706 evolavit ad caelos (3). 146. - Apud regiam Anglicae aulam Oapuccini noti erant (1) Causa beatificationis venerabilis Fiaorii agitar in curia Romana ab anno 1919. Cf. AOC, 1919, t. XXXV, p. 145-46. (2) Eius causa beat¡ticationis una simul cum causa FiMrii Tobin introducta est an. 1919. Cf. AOC, 1919, t. XXXV, p. 145-148. (3) Cf. HIEROTHEUB ÜONFLUENTINUB, Epitome hiatorioa, p. 457, 464.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz