BCCCAP00000000000000000000760

196 HISTORIA. GENERALIS ORD. FR. MIN. CA.PUCCINORUM Oalvini sequaces turmatim ad ecclesiam confugiunt. Hinc quae– stio solvenda orta est : Quonam modo neoconversi instrnendi sunt T In primis rex cog·itaverat mue mittere sacerdotes ex Sor– bonae academia delecti; sed quia eorum vitae 'ratio non semper doctrinae praeclicandae videbatur conformis, opportunius et tu– tius postea ei visum est Jesuitas et Capuccinos huic negotio componendo deputare. Quum .autem illi iam in collegiis mode– randis essent intenti, idcirco praecipui apostolatus labores fra– tribus nostris commissi sunt, qui sacris identidem expeditioni– bus factis in dioecesibus Rodez, Vabres, Oastres, Lavaur, Albi, Bézi~rs, Saint Pons et Agde, Montpellier, rnaxime vero in regione Oévennes ubi iam ab anno 1629 adlaborabant, triginta circiter rnissionariis in illo apostolico officio ministrantibus, ante omnia cultum Ecclesiae publicum instaurare debebant ; deinde ti.deles christianas veritates docere per catecheticas instructiones, quas ter in hebdomada faciebant; itero eos ad sacramenta rite snsci– pienda praeparabant, et ita porro. Itaque brevi factum est ut in paroeciis Oapuccinorum curae commissis potius quam in ce– teris, quarum maior pars iam antea erat catholica, abundantiores segetes religiosae pietatis fructus sperabantur. Sed, proh dolor, politica rerum adiuncta inceptnm opus per:ficere nullatenus per– miserunt. Nam Ludovicus rex ad maiora vitanda mala, quae ex parte haereticorum parabantur, quippe qui ex omnibus nationi– bus hostilia contra ipsum foedera inire minitabant, missionarios revocavit, postquam per biennium impense ac fructuose in hoc sancto of'ficio proseqnenclo insudaverant (1). 142. - Dux de Bouillon et prínceps Sedanensis Fridericus lVIanritius, qui de protestantismo ad religionem catholicam fuerat conversus, an. 1635 religiosos Oapuccinos coenobii Oharleville advocavit, ut in civitate Sedan sacras conciones haberent, quod optimo cum fructu ipsi fecerunt. Anno autem 1649 S. Oongre– gatio ~le Prop. Fide ibídem missionem capuccinam instituit, ad quam insequen ti anno destinatur perceleber conci9nator J ose– phus a l\forlaix, arte polemica peritissimus, qui protestantismi sequaces strenue profligavit, maxime famosum pseudopraedican– tem Petrum d u Moulin, quem publicis concertationibus convi cit. (1) Cf. APOLLINAIRE DE V ALENCE, Touloiiao oh1'6tie11ne, t. I, p. 178-261 ; Rocco DA CESINALE, Stoi·ia delle niiasioni, t. II, p. 376 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz