BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONE .APOSTOLICA. - HAERJl.TICI 195 perent, quae a primordiis .haeresis perdiderant. At calvinistae regionis vulgo Béarn regio edicto minime obtemperabant. Hinc episcopi in proprias redeunt dioeceses, statim viros religiosos vocant. An.1618 minister provincialis Aquitaniae facultátem obtinuit missiones statuendi in ditione Béarn et conterminis re– gionibus, nempe in dioecesibus Dax, Lei-mar, Oloron, Bayonne et Aire. Prima huiusmodi missionum, quae stabiles vocantur, instauratur an. 1619 in civitate Pau, ubi tempore sacri adventus conciones sunt habitae felici cum successu, ita ut multi haeretici ad catholicam :fidem redierint.. Illo in loco divinum verbum per dimidium saeculum nuntiatum non fuerat. Oonversionum nu– mero perculsi, haereticae pravitatis ministri contra missionarios in– surgunt, proptereaDaniel a Saint Sever publica disputatione, quae typis editur, invicte iura ecclesiae catholicae tuetur. An. 1621, quum Ludovicus XIII hanc regionem percurreret, missionarios maximo laudavit, eisque bibliotheca,m Henrici IV commisit in praefata civitate Pau servatam. Missio apud Saint Antonin eri– gitur an. 1623, atque eius praeses Pascbalis a, Tarbes controversia dirempta et in vulgus prolata, hugenettas strenue debellavit. An. 1629 res christianissimus regionem vulgo Oévennes e ma– nibus haereticorum eripuit, statimque ut religio catholica reflo– reret, missiones instaurare curavit (1). !taque annis insequentibuH institutae sunt missiones in Montauban (1629), Le Vigan (1630), Castres (1632), Sauve (1634), et alibi. · Missionarii concionibus, instructionibus, disceptationibus controversiis calvinianam haere– sim delere anhelabant, messemque plurimam collegerunt. Atta– men anuo circiter 1667, Ordinis moderatores generales, fortasse quia in coenobiis regularis observantia, maxime vero in hospitiis et parvis domibus, aliquod detrimentum patiebatur, hasmissiones abrogare cogitabant; quod tamen propositum nunquam ad efte– ctum deductum est; Anno 1685 Ludovicus XIV edictum Nannetis revocavit, et (1) « Et s9aohant oombien la vertn et piété des Peres Capnoins, joinote a lenr érudition et suffisanoe, est oapable de faire de grands fruiots a l'advanoement de la gloire de Dien et de la sainete Église oatholiqne, Sa Maiesté a ordonné et or– donne qn'anx villes qni lny estoient rebelles, il y sera establi nne mission des dits Perem Capnoina ponr y presoher et r faire le servioe divin en tonte snreté et liberté, et aux lienx oiroonvoisins d'ioelles ». Cf. APOLLINAmE DE VALENCE , Toulouse ohrétie1me, t. I, p. 202.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz