BCCCAP00000000000000000000760
188 HISTORIA GENERALIS ORD. FR. M :N . C.APUCCINORUM teris commendatitiis instructum oratorem mittit ad Galliarum regem, Sabaudiae ducem, aliosque principes, ut :fidem catholicam instaurare sinerent, immo eam promoverent, maxime in tenitorio Genevensi. Opus quidem arduurn, quod tamen fratres omni con– tentione et zelo desiderabant. Iterum an. 1628 Urbanus VIII ad regem christianissimum et Galliarum reginam enixe Didacum commendat, « qui beata spe fretus opus meditatur, tuo (regis) prorsus patrocinio dignum. Inter triumphos inferni, eum do– minationem in praesentia qnaerere non possit, libertatem quae– rit :fidei catholicae in civitate Genevensi » (1). Epistola diei 9 apr. an. 1634 Ludovicus XIII syndicis et consulibus baereticae civitatis aiebat sibi acceptum fore « si dictos religiosos, qui in vestrae civitatis con:finio morantur, charitative tractetis et prae– sertim si pro eorum usu domum asyli vel locum refugii, •ad quem noctis tempore divertere possint ..., permittatis » (2). Re– vera fratres unquam in illa civitate sedem instaurare potue– runt; et Di_dacus cursum consummavit an. 1638, postquam spatio circiter 17 annorum uti praefectus missionem rexerat. « Ipsi haeretici magnopere illum coluerunt, ita ut primus Gene– vae minister dolens in haec verba proruperit: Medietatem .bo– norum meorum dedissem, si fini vitae eius assistere et de mea conversione loqui potuissem ». Memoria huius praeclari missiona– rii illustrior evasit gratiis, quae eo intercedente obtentae sunt (3). 137. - Missionarii Sabaudiae et Vallesiae ad haereseon zi– zaniam radicitns exstirpandam atque :fideles christianos verita– tibus :fidei imbuendos, inde ab anuo 1640 circiter mobi1es seu vagas missiones instituunt, quibus uberes postea collegerunt fructns. Porro aliquot concionatores et sacerdotes ad hoc opus magis idonei ex obedientia ministri provincialis et sub unius eorum moderamine, pagos, villas, valles, montes et rura discur– rebant ad verbum Dei nnntiandum, fideles catechesi christiana instruendum, sacramenta ministranda, aliaque salutaria opera exercenda. In bis sacris expeditionibus, quas per plures hebdo– madas prosequebantur, simplici eloquio ad rndium captui ac– commodato missionarii utebantur et omnia secundum sibi prae- (1) Cf. BC, t. II, p. 192-193; t. V, p. 141; CHARLES DE GENEVE 1 op. cit., p. 185 sq. (2) Cf. BC, t. V, p. 129. (8) Cf. BC, t. V, p. 198.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz