BCCCAP00000000000000000000760

DE ACTIONB APOSTOLTCA. - llAF.R · TIÓI 187 (1620-21), Oon:flans (1626), Obábillon (1626), Morgex (1626), Bourg– St. Maurice (1627), Seyssel (1628) et alibi (1). Quia vero saepe .in sedibus minoribus sen pagis domus religiosae instituebantur, quandoque accidebat ut fratrum numerus auctoritate aposto– lica ad sex vel octo definiretur (2). · 135. - Instante S. Oongregatione de Propaganda Fide (24 ian. 1623) ut numerus missionariorum augeretur, apostolatus in civitate Sedunensi (Sion) a patribus provinciae Sabaudiae ini– tur; sed efflagitantibus pagis catholicis Helvetiae an. 1628, illuc destinantur aliqui sacerdotes provinciae Helvetiae ut serpentes baereses protligarent. Nibilominus die 12 apr. an. 1630 minister generalis Joannes M. a Noto superioribus belveticis iniunxit ut subditos suos revocarent, quippe quod regio illa ad provinciam Sabaudiae pertinebat, cuius erat idoneos destinare missionarios. Nuntius apostolicus id aegerrime tulit; frustra tamen, namque episcopus Sedunensis insequenti auno 1631 domun aedi:ficandam commisit patribns Sabaudis « iam a triginta annis optime me– ritis et linguae gallicae et germanicae peritis », et tandem de– creto de:finitorii generalis (31 maii an. 1633) missio Vallesiae in– ferioris et superiods provinciae Sabaudiae concreditur (3). Postmodum an. 1656 frustra domus in Brigue erigitur, si- . qnidem praesertim quia incolae fratres helveticos desi<lerabant, mox derelinquitur. Item an. 17 40, consen tiente ministro provin– ciae Sabaudiae, instauratur a sodalibus provinciae Helvetiae alia domus in Ernen; sed exordientilms difficultatibus, confestim quoque relinquitur; fratres vero commigrant ad oppidum Lax, ex quo loco an. 1746 expelluntur. Hoc eodem auno illos postu– lant cives oppidi Bodmen, incassum tamen. 136. - Vix Gregorius XV ad Petri cathedram assumptus fuerat, cnm iam an. 1621 Didacnm a Oivitanova Romam ad– sci vit, qui de bis missionibus illum certiorem faceret, atque lit- (1) Cf, Relatio provinoiae ntissionis Tho11onii Ben Sabandiae, in AOC, 1944, t. LX p. 90 sq. (2) Cf. BC, t. V, p. H2. (3) Cf, Rocco DA CESINALE, op. cit., t. II, p. 240-2G7 ; Chro11ioa provfociae Helvetiae Ora. S.P. N. F1·amisci Oapucci11orun1, p. 109-110, 457, Solodori, 1885; SUL· PICE D' A YENT 1 Lea Oapuoi11s e11 Valais, 2 ed,, St. Maurioe, 1939 j SIEGFRIED VON KAISERSTUHL, Znr Ge~chiohte unsei·er « Walliser Miasion >>, in 0olleot. H,lvet. F.rano., 1937, t. II, p. 45 sq.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz