BCCCAP00000000000000000000760
184 IDSTORIA GENERALIS ORD . FR. MIN. CAPUCCINORUM enim pueris et puellis erudiendis aperire ipsi curabant, itemque gymnasia erigebant. Praeterea instituta quoque ad instruendos efformandosque clericos ab iisdem missionariis excitata reperi– mus. Alexander ab Oneglia, qui antequam in Ordinem ingre– deretur plurimam in edocendis pueris operam navaverat, quippe qui adolescentiorum institutor erat, quapropter dum Oastridel– phini (an. 1619-1623) missionarius exstitit, « ludum litterarium aperuit et adolescentioribus sive grandioribus instruendis sei– psum gratis exposuit. Adfuerunt illico tam provectioris quam tenerioris aetatis quamplurimi tyrones, quibus excipiendis et instituendis cum non suppeteret congruus locus aptus in augu– sto suo domicilio, reclinavit eos in praesepio, id est in caulam pro litteraria aula electam declinavit docere, tum pro loci, tum pro inclementioris aeris fere totius anni tempore frigidioris de– vitandis angustiis. Per integrum igitur lustrum quo inibi com- · moratus elaboravit, plures ex discipulis eruditiori cultura elabo– ratos, tam ad sacros ordines quam ad saeculi administrationes sive gradus idoneos, unde ex convallicolis tabelliones aliqui, · nonnulli medici; plures sacerdotes evaserunt, haud mediocri cum Vallis et villarum emolmnento » (1). · Anno 1621 Ohristo– phorus Taurinensis, missionarius Padusanae Vallis, « adscitis undique tenellis infantibus, illos et litteraria sive grammatica– lia pL'iora rudimenta docebat, et graphicae elementa. eftormare instruebat ... propensiori ea charitate, simul et religiosa diligen– tia, ut plmimis aliis praeceptoribus derelictis ad fratrem Ohri– stophorum edocendi accederent » (2). Alium puerorum ludum aperuit Verzolii (Verzuolo) an. 1628 Franciscus a Montere- . gali (3); dum adolescentuli in schola Eusebii ab Ivrea exculti an. 1637-38, publico in theatro actus morales quoque r~praesen– tabant ad cives erudiendos et commonendos (4). Missionarii Vallis Petruxiae, maxime Paulus Taurinensis (1638-1642), aegre ferentes quod filii catholicorum, si litteras discere cupiebant, ad haereti– cum praeceptorem confugere tenerentur, « gymnasium publicum Petruxina in propria habitatione adaperire decreverunt, quod cum tum incolae tum accolae credentes intellexissent, singulari lae- (1) Cf. MATTHIAS FERRU:RIUS, op. cit., Para. II, p. 379. (2) Cf. ibid., p. 474. Aliud simile lioenm aperuit Verzolii. Cf. i~id., p. 312. (3) Cf. ibid., p. 316, (4) Cf. ibid., p. 601
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz