BCCCAP00000000000000000000760
174 F.ISTORIA GENERALIS ORD. FR. MIN. CAPUCCINORUM circa sacramenta, praesertim quoad poenitentiae administratio– nem; postea de vita tractat religiosa singulorum iuxta leges proprias; tandem vero de singularum missionum limitibus (1 ). Ipse autem Matthias Ferrerius, quum ministerium exerceret, « tali methodo ad :finem usque sibi prosequendam statuit: ut suis sermocinationibus adstantibus tam :fidelibus quam incredulis, solius sacrae Scripturae divina oracula in praedicatione propo– neret, ex canonicis autem libris sacrosancta Domini nostri Jesu Christi quatuor evangelia et divi Pauli Apostoli quatuordecim epistolarurn testimonia iuxta litteralem dumtaxat sanctorum pa– trurn communem sensum ipse explicaret et opportune proferret; explicata vero et prolata validis rationibus theologicis_que ratio– ciniis confirmaret; ab allegoriis, tropis et verborum lenociniis penitus abstinendo. Quo concionandi et praedicandi genere et modo tantum apud auditores tam catholicos quam haereticos (qui frequenter ad illum a.udiendum confl.uebant) profecit, ut uno ore, communique calvinizantium vo_ce praedicator veritatis inter val- · licolas vocitaretur :, (2). In disserendo de hac eadem quaestione, magis specnlativus apparet Franciscus a Tolosa (t 1678), qui diu ínter haereticos regfonis vulgo Cévennes adlaboravit opusque exaravit, in quo post enucleatam naturam missionis in genere, nempe ínter infi– deles, haereticos et catholicos, de dotibus missionariorum dis– serit, de vocatione, zelo, dulcedine, lmmilitate, patientia, de pra– vis quibusdam ' usibus vitandis, de sacrae Scripturae ac theo– logiae scien.tia requisita, de reprehendendi liuertate, et ceteris huiusmodi; tandem munera seu officia singilla-tim examinat, nempe tam missionarii quam concionatoris, confessarii, et con– scientiarum directoris. Quamvis praesens tractatus ad missiona– rios in genere destinatnr, peculiari modo apostolatum exhibet in– ter haereticos exercendum (3). 124. -:-- Alii autem aliam sequebantür viam. J osephus du Trernblay Parisiensis persuasionem praeferebat vi et auctoritati (1) Cf. Epistola conimonejactoria ad tyrones capuccinos, sen praefatio partís se– onndae sui operis Rationariiim clwonographicun1, Angnstae Tanrinorum, 1659, (2) Cf. MATTHIAs FERRERIUS, op. cit., Pars II, p. 152. (3) Cf. Jes11s-CM·ist, ou le parfait inissionnaii"e, Paris, 1662. Aliqna salntaria mo– nitá inveninntur in aliis operibns hnins generis, v. gr. in his qnae .Albertns Felix a Paris aliique soripsernnt oiroa praedioationem. Vide sicpra, p . 12.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz