BCCCAP00000000000000000000760
DE ACTIONE APOSTOLICA. - APOSTOLATUS INTER HAEHETICOS minister provincialis Micbael a Deggendorf anno 1650 missio– nariis tradebat, nempe « ut acatbolicos tam publice quam priva– tim amicabili potius quam acerb1;t conversatione sibi addictos reddant, ac gratiosa suavitate solidaque praedicatione ad :fidem trahere studeant >> (1). Quam quidem methodologiam missionarii Rhenaniae adhibebant, testiinonium perhibente príncipe electore arch. Ooloniensi qui ad eorum laudem haec ad Innocentium X scribebat die 24 apr. an. 16.'SO: « quos in dioecesibus meis ca– tholicorum plurimórum flaccidos in pietate animos ad fervorem accenderint, eatenus quoque exulceratas haereticorum contra orthodoxas mentes inflexerint, quod per alium neminem quam per Oapuccinos praefatos citimi, suavius et efficacius convertí posse, comprobatuw fuerit » (2). · Ceterum quamquam generalia statuta in comitiis approbata desunt, minime tamen defuerunt, missionarii qui rerum usu diu– turnaque apostolatus experientia eruditi, quaedam praecipua et primaria principia tamquam normam et regulam novis missiona;. riis trediderint sequendam (3). Porro historiograpbus et missio– narius Matthias Ferrérius a Oavallermaggiore ex maiorum re– sponsis et patrum exemplis ac rebus gestis, necnon ex proprio vitae usu ac prudentia conflatam quandam methodum apostoli– cam sen directorium composuit, quod esset veluti manuductio ad missionarios praesertim vallibus Subalpinis commorantes; quo in opusculo in primis agit de necessitate et momento harum missionum deque modo mas instituendi et moáerandi, scilicet quomodo missionarii se gerere debent cum auctoritatibus tam ecclesiasticis quam civilibus; deinde sermo :lit de apostolatus methodo quod ad variam praecticationem pertinet, nimirum cate– cbeticam, homileticam, etc., item quod spectat ad instructiones (1) Apud ANSC.A.R Z.A.W.A.ln, o. ,F. M. CAP., Tlw Hiatory of JJ'ranciBcan Preaching, p. 510, New York, 1928. (2) Cf. B0, t. IV, p. 310. De methodo missionnm in Gallia aliquid innnit Cuthbertas a llrighton, in I Oappuocini, p. 284 1 Faenza, 1930. (.3) Bernardus a Bononia (of. Bibliotheca scriptor1on, p. 108) tribuit Gaspari a Pinerolo in vallibus Cadralii missi onario apostolioo (t 1631) quoddam Manuale seu directorium pro usu missionum; de qao tamen penitns silet Matthias Ferrerins (of. Ratio,,al'iumi, P. II, p. 431-433). Idem Ordinis bibliographns (of. op. oit., p. 205) fatetnr Panlinnm iib Amiens edidisse sermone latino: Manuale miasionariormn, seu methodum quam tenere debent 'lltissionar-ii capuccini ad oonfii·mandos catholicos et con– vincendos haereticos, Parisiis, 1656.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz