BCCCAP00000000000000000000760
SUBSECTIO PRIMA DE APOSTOLATU INTER POPULOS FIDELES 2. - In primis enucleanda nobis est praecipua actionis apo– stolicae forma, videlicet annuntiatio divini verbi; quamobrem agitur de formatione et institutione concionatorum deque vario praedicationis genere apud singulas Europae nationes. Postea · autem disseritur singillatim de his quae ad sacramentales saecu– larium confessiones excipiendas attinent, quippe quod huiusmodi sacramenti administratio multas habuit hac aetate vicissitudines et variationes. Tandem sermo erit de sacro ministerio aegrotis et moribundis exhibito deque curionibus castren~ibus et classa– riis militum religiosae curae addictis. Quatuor ergo erunt praecipua huius primae partitionis capita, videlicet: l. - DE MINISTERIO VERBI SIVE DE SACRA PRAEDlCATIONE. II. DE MINISTERIO CONFESSIONIS SACRAMENTALIS. JU. DE MINISTERIO ERGA AEGROTOS ET PESTE AFFECTOS. IV. - DE MINISTERIO ERGA MILITES. I DE MINISTERIO YERBI SIVE DE SACRA PRAEDIOAZIONE l. - De ·formatione et institutione concionatorum. 3. -Salutaria constitutionum monita (1) circa verbi Dei prae– cones inviolahiliter servantur bac aetate, eorumque fidelis obser– vantia iugiter commendatur. Multo _tamen rerum usu et expe- (1) Cf. Constitutiones an. 1643, p. 94-102, n. IX-XX.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz