BCCCAP00000000000000000000760
SUBSEOTIO ALTER.A. DE APOSTOLATU INTER HAERETIOOS 118. - Multa nobis essent dicenda et explicanda ut ingens opus a Fratribus Oapuccinis per duo fere saecula in Europa prae– stitum ad :fidem catholicam propugnadam et defendendam contra haereticorum impetus palam fíat. Omni quidem tempore verum fuit id quod auctor coaevus ante medium saec. XVII protulit, nempe: Ipsi < Lutheri et Oalvini conatibus occurrerunt, vim represserunt et quotidie voce et calamo retundunt. Exsuscitata siquidem a Deo est generosa illorum reformatio, ut tradunt multi scriptores, quum haec monstra ab inferís emerserunt » (1). Paríter S. Oongregatío de Prop. Fide in conventu diei 13 iulii an. 1635 testatur quod maior missionum pars, quas ipsa tune moderabatur, « ex Religione Oapuccinorum » erat (2). Quonam aritem conatu missionarii adlaboraverint tum concionibus et ínstructionibus, tum scríptis editis, tum aliis subsidiis adhi– bitis, ·et insuper quos collegerint fructus in tam utili tamque salutari exercitio, nunc describere conahimur; sed antea aliquid est praemittendum de missionariis ipsis deque missionum natura. !taque ex sequentibus ómnia manifesta erunt: l. - DE MISSIONARIIS. II. - DE MISSIONIBUS IN GENERE. III. DE SINGULIS MISSIONIBUS. IV. - DE OONTROVERSIIS, SEU RELIGIOSIS OONOERTATIO– NIBUS, V. - DE DI.MIOATlONE JANSENISMI. (1) BoNITUS C0MBASS0N, 0. F. M. CoNv., Ve,-a et diluoida emplioatio p,-aeasntis status eeraphiaae Fr. Minorum Religionia, p. 71, Viennae Austriae, 1710. (2) Vide infra, p. 177, nota 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz