BCCCAP00000000000000000000760

DE .ACTIONE .APOSTOLIC.A. - MINISTERIUM .ERG.A MILITES 163 Baeticae rogavit ut duos vel tres religiosos deputaret ad hoc munus obeundum in triremibus, quae tune in portu Gaditano parabantur; promittebat etiam se facultatem a ministro gene– rali impetraturum, si opus esset (1). A.ttamen utrum episcopus voti compos factus fuerit necne, nos latet. · 114. - Praetermissis nunc his quae ad rempublicam Vene– tiarum pertinent (2), mentem vertimus ad Mediceam classem. Sciendum est enim quod an. 1677 magnus Etruriae dux Oosmas III nostratibus spiritualem curam commisit servorum poenae in Liburni ergastulo, quod an. 1605 Ferdinandus I erexerat; vo– lens insuper eos classis sui ducatus esse comites et administros, quamobrem praeter domesticam negotiorum curam de spirituali moderatione et morum disciplina servanda, eisdem fratribus de– mandatur cura praestanda ducibus et militibus equestris Ordinis a S. Stephano nuncupati, quurn triremes ad praelium exibant vel Turcis offendendis, vel littori contra eorundem incursus tuendo. Hoc igitur ministerio perfuncti sunt nostri usque ad saeculi XVIII .finem. Inter istos excelluit Juniperus a Barga (t 1709), qui ab anno 1677 usque ad obitum in reformanda et moderanda ergastuli disciplina miri:fice se gessit; in expeditione adversus Turcas an. J684 ' inclarnit Michael Angelus a Pescia; sed non minori zelo operati sunt identidem alii religiosi sodales in subse– quentibus annorum 1685, 1695, 1697, 1699 et 1702 expeditio– nibus (3). 115. - Innocentius XI, amotis saecularibus sacerdotibus, qui hactenus munus obibant, Fratres Oapuccinos elegit et deputavit « ad spiritualem niilitum, nautarum et remigum, aliorumque christi:fidelium in triremibus pontificiis eorumque classe nune et pro tempore exsistentium directionem » (4). Singulae triremes unum peculiarem habebant sacerdotem; insuper pro his sacer– dotibus classariis eorumque praeside necnon uno vel duobus fratribus laicis hospitio excipiendis idem summus Pontifex eri– gere curavit parvam domum in portu Oentum Oellarum (Oivi- (1) Cf. NIOOLAUS CORDUBENSIS, Brevis notitia, cit., p. 71-73. (2) Vide supra, paragr. praeo. (3) Cf. AOO, 1921, t. XXXVII, p. 230 sq.; SISTO DA PISA, Storia d6i Cappue• cini Toscani, t. II, p. 123 sq., 230 sq., 296-298, 83 sq.; 124; 150, :101; Me11101'iale dei Fr. Min. Oappuocini di Toscana, p. 355. (4) Cf. breve Oum Noe (15 maii .an. l 684), in BC, t. II, p. 84.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz