BCCCAP00000000000000000000737
Pcstea Sacerdos benedicit quatuordecim Cruces. .quae ex ligno ,esse debent: Y. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R', Qui fecit caelum et terram. Y. Dominus vobiscum. B'. Et cum spiritu tuo. OREMUS Rogamus te, Domine sancte, Pater omnipotens, ae– ·terne Deus: ut digneris bene + dicer,e haec signa Cru– cis, ut sint remedia salutaria generi humanu; sint so– liditas fidei, profectus bonorum operum, redemptio animarum; sint solarnen, et protectio, ac tutela contra sa,eva jacula inimicorum. Per Christum, Dominum ·nostrum. OREMUS Bene + die, Domine Jesu Christe, has Cruces, quia per Crucem sanctam tuam eripuisti mundum a potes– ·tate daemonum, et superasti passione· tua suggestorem peccati, qui gaudebat in pra,evaricatione primi hc»ni– nis per ligni vetiti sumptionem. Tune Sacerdos eas aspergens aqua benedicta, di<.J: Sanctificentur haec signa Crucis in nomine Pa + tris, et Fi + lii et Spiritus + Sancti: ut orantes, incli– nantesque se propter Dominum ante istas Cruces, in– ·veniant corporit et animae sanitatem. Per eundem •Christum, Dominum nostrum. R. Amen. - 122 -
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz