BCCCAP00000000000000000000724

62 ad systema reg1mm1s interini missionum ulterius perficiendum. Nam, ni fallimur, aliud est res sic esse, aliud est res sic esse decere, seu, ut aliis verbis utamur, quod est, non est necessário optimum: quod quidem ex continrius vicissitudinibus mutationibusque satis superque patet. Opere missionum laetis gradibus progrediente, innovationes haud exiguae eaeque nec paucae opportune provehuntur, cura vere materna Sedis Apostolicae, cui cordi est quidquid ad bonum missionum confort. Eiusdem ergo sa– pienti iud_icio humiliter submittamus nostra desideria: In votis est ut regimen interinum in missionibus, in quantum fieri potest, reducatur ad assimilationem iuris communis, sicut facturo est in ceteris pluribus institutis missionalibus: siquidem in circumstantiis ordi– nariis nec opus nec opportum videtur ut superior interinus missionarius exornetur facultatibus extraordinariis et fere illimitatis; praeterea assi- 111ilatio quam maxime facilitat transitum de hierarchia vicaria ad hierar– chiam sacram seu episcopalem, ad quam instituendam etiam in missio– nibus nuperrime Sancta Sedes favorem praestat admirabilem. In votis est ut in seniori computando admittatur potius criterium in can. 106 sancitum ne norma desideretur in eclessis clero locali rite com– missis neve conservetur in iure illa nota inaequalitatis inter clerum inco– lam et advenam, quae sane a Sede Apostolica haud semel reprobata est. In votis est postremo ut, facta Ordinariis missionum non episcopis residentialibus facultate sibi deputandi Vicarium Delegatum, ad omne dubium praecidendum, adinstar iuris communis, ei nominatim i.e. Vicario Delegato attribuatur gubernium in casibus impeditae jurisdictionis, nisi Titularis suum territorium, tempore impeditionis, alteri viro ecclesiastico committere regendum maluerit.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz