BCCCAP00000000000000000000724

CONCLUSIO Evolutio historica regiminis interini in missionibus exstitit monumen– tum vere magnificum apprimeque eximium fecundae activitatis illius glo– riosissimi Dicasterii Curiae Romanae, quod insigni titulo « Sacrae Con– gregationis de Propagandae Fidae n exornatur. Imprimis enim constanti sollertique animo sibi vindicavit ius procurandi salutem humani generi9 in universo mundo per novam ordinationem gubernii territorialis, subst;. tuendo hierarchiae ordinariae aliam vicariam. Exinde eam caute et p::.u– denter perficiendam satagebat per confirmationem stabilitatis systr:·ma-1:is in se et in suo intervallo. Postea Pontificia auctoritate ius interre¡;nr pro– videns iamiam per longam fructuosamque experientiam probatum sollem– niter promulgatum fecit, quo fundamentum regiminis interini missionibus proprius adstruxit. Dei_nde ad omnes casus vel singulare et extraordinarios accomodandum sagaciter curavit, normas explicativas suppletivasque ema_ nando. Omnia tandem in Codicem Iuris Canonici substantialiter intro– ducta sunt. Cum autem nova epocha elucescerit quasi statim post publicationem Codicis (r), cumque opus missionarium passus fecit celeres ac magnos in ultimis his decenniis, praescripta Codicis relate ad ius rnissionariurn in genere et ius interinum missionum in specie, in quibusdam punctis haud exigui momenti desiderari videtur. Unde facta aetatis retroactae filo histo– rico compacta viam prosternunt apertam sapienti reformationi. Igitur placeat hic recensere quasdam propositiones, quae sunt totidem conclusiones praecipuae nostri historico-canonici studii: r. Ius missionale circa regimen interinum originem ducit ex mutata forma regiminis ab hierarchia ordinaria ad illam vicariam. (1) Nova epocha missionum haud immerito computatur a Litteris Apostolicis Benedicti XV die 30 nov. 1919 datis, "Maximum illud », AAS, XI (1919), p. 440· 455 et in Sylloge, n. 74.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz