BCCCAP00000000000000000000724
56 sequentem dispositionem partim derogari (42). Prudentiores vero quae– stionem relinquunt libertati illorum, q_uorum interest, sollicitando tamen solutionem authenticam ab auctoritate competenti (43). Quum autem plura consectaria iuridica dependeant a dictae quaestionis solutione (44) quum– que ex libertate conflictus exoriri potuerit, quidquid sit de iure condendo, tutam normam pro nunc tenendam hic tradi operae pretium est (45). Nos igitur, attentis regulis generalibus iuridicis nec non rationibus theoretico-practicis ad trutinam rimatis, ad sustinendam sententiam, iuxta quam Pro-titulares prae Vicario Delegato potissimum gaudent iure assu– mendi regimen impeditum, inclinamur. Rationes vero ab adversariis ad– ductae ad summum vim habent ad ms novum condendum, minirne vero ad ius statutum mutandum. Imprimís si attente legas can. 429, § I, facile animadvertis regimen impeditum devolví ad Vicarium Generalem, non vi ipsius officii, cum Episcopus optime agat designando alium virum ecclesiasticum ad hoc mu– nus, praetermisso Vicario Generali minime impedito et quidem sine ulla iniuria (46). Si ergo Titularis missionum praeter Delegatum Vicarium aliu1:1 virum in Pro-titularem nominat (47), eo ipso vult conferre iurisdic– tionem impeditam Pro-titulari et non Vicario Delegato. Dicat forsan aliquis: Titularis hoc faciendo vult potius dare iurisdic– tionem impeditam Vicario Delegato ad normam can. 429, § I et resolu- (42) CORONATA, Institutiones Iuris Canonici, I, n. 376; G. VROMANT, Ius Mis– sionarioruin, De Personis, n. 172; S. Srpos, Enchiridion Jusis Canonici, p. 237; VERMEERSCH-CREUSEN, Epitom.e Iuris Canonici, I, ·n. 429; GÉRIN, o. c., p. 200; P. Lv, Vicarius Delegatus in territorio missionis, Romae, 1944, p. 31-44. (43) Ita Egr. Prof. IGNATHH, T. P. LEE: « Si quid modeste opinari licet, crederemus huic arduae quaestioni convenientem ac definitivam solutionem dari tantum posse declaratione Supremae Ecclesiae Auctoritatis », Euntes Docete, II (1949), p. 130. (44) Consectaria gravia ex eo proveniunt quod Pro-titularis iuxta praescriptum canonis plenissima gaudet facultate, secus ac Vicarius Generalis. Cfr. LEE, Casus implexus de iure missionario, Euntes Docete, II (1949), p. 130-133. (45) Consulto dicimus « quidquid sit de iure condendo » et « pro nunc », quia aliter statuere ac nos tenemus potest, si velit, Sancta Sedes. Quin etiam in hoc sensu vota formulamur ad uniformitatem disciplinae tuendam. (46) Vitium fundamentale sententiae contrariae in eo praecise consistit quod generatim consideratur regimeh impeditum per se pertinere ad Vicarium Genera– lem, quod, falsum est aut saltem dubium et incertum. (47) Verba quae leguntur in epístola SCPF: « qui i.e. Vicarius Delegatus etiam alius esse potest ac Pro-vicarius ,,, supponunt inuuntque duo officia gene– ratim in una persona cumulari decere; in casu can. 429, § r vim plenam habet.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz