BCCCAP00000000000000000000724
PRAEFATIO « Qui iuris canonici disciplinam apprehendere contendit, gradum ad iuris historiam faciat oportet, quae quidem ad res iuris mature aestiman– das plurimum confort; adeo ut veterum sententiam circa eadem instituta iuridica exploratam habeat, iuris originem, progressionem necnon muta– tiones discat, atque exinde varia inter se iuris systemata comparare va– leat » (r). En quo tendit nostrum modestum opusculum. Institutum siquidem iuridicum ad tuendam continuitatem regiminis ecclesiarum singularium, quibus praesunt Episcopi, Apostolorum succes– sores, aliive Praelati eisdem ex Romani Pontificis auctoritate aequiparan– tes, utpote aliquid mere transitorium prae se ferens, facile attentionem fugit vel eruditorum. Verum quanti momenti sit in vita Ecclesiae istud institutum vulgo abiectum, ex eo luculenter liquet, quod portae infernales adversus eam, etsi non praevaleant, impetu solito foriori expugnare _solent et oves, percusso pastare, dispergere satagunt: tune enim communitas christiana facilius vulneratur, cum destituitur solatio Antistitis; quin etiam spiritus factionis, ambitione propulsante, impune effervescit abususque cuiusque generis subdole pullulat, si intervallo regiminis perdurante nulla adest ordinatio insidiis antiqui hostis malitiaeque humanae obvians atque praeveniens. Quodsi id evenit haud raro in terris, ubi Fides dudum consolidata habetur, quanto crebrius et miserius accidit in missionibus, ubi Ecclesia nondum plantatur in arborem. Ecclesia autem, in necessitatibus ac exigentiis spiritualibus nunquam deficiens, nullo non tempore summam praestat sollicitudinem alligendi, congregandi, instituendi atque visitandi oves pastorem non habentes. Quo proin propendet affectus, eo attingit et effectus: conditae sunt. ad hoc intentum normae, virtute iuris munitae, et decursu temporis, continuo aptius accommodatae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz