BCCCAP00000000000000000000724
54 administrativa, iudiciaria et coactiva, ad normam sacrorum canonum, in manibus Pro-titularis residet (34). Omnia igitur officia et iura, quae omnibus Ordinariis locorum ex iure communi conveniunt in genere et Ordinariis missionum in specie, indiscriminatim competunt Pro-Titulari– bus, durante munere, nisi obstet defectus ordinis episcopalis pro certis functionibus ponti:ficalibus (35), si ipsi charactere episcopali careant, uti planum est (36). Quod ad obligationes attinet, omnium princeps et fundamentalis est totum regimen assumendi, deficiente Titulari vel eius iurisdictione im– pedita ad normam can. 429, § r, et in hoc munere permanendi donec a Sancta Sede aliter fuerit provisum (can. 309, § 2). Specíales vero obli– gationes duae numerantur, deputandi nempe sua vice aliquem virum ecclesiasticum idoneum uti successorem interinum (can. 309, § 3) et cer– tiorem faciendi quamprimum Sanctam Sedem de munere assumpto (can. 310, § r). Uti notavimus, prima haec obligatio, si ad apicem iuris spectes, non incumbit seniori iuxta § 4 eiusdem canonis in regimen forte succedenti. Reliquae vero obligatíones generales derivantur ex ipsa na– tura regiminis seu of:ficii, uti residentia in missione, visitatio missionis, si bonum commune id postulat, etc. (37). Praeterea ad normam can. 310, § 2 et can. 66, § 2, facultates extraor– dinariae, quae scilicet Titularibus pro locorum temporumve adiunctis ad recte regendam missionem a Sancta Sede Conciliisve regionalibus vel ple– nariis specialiter fuerunt impertitae, et habituales, quae generatim in for– mula determinata continentur, transeunt ad Pro-titulares, dummodo aliunde nihil obstet. Obstat vero vel defectus ordinis episcopalis vel lex liturgica vel concessio personalis. Ita ex formula solita facultatum SCPF (sumamus maiorem seu pro Ordinariis episcopali charactere fulgentibus) latur etiam de vero sensu adagii « Sede vacante nihil innovetur »: si ergo Vi– carius Capitularis gaudet quoque potestate legislativa, quanto magis Superior in– terinus in missionibus. (34) Can. 3ro, § 2 collata cum can. 294, § r et can. 335, (35) Quaedam facultates cum maxime conferant ad regimen ecclesiasticum, Praelatis episcopo inferioribus conceduntur, can. 294, § 2, can. 782, § 3 et can. 957. (36) Ennumeratio singulorum iurium habetur apud commentatores uti GÉRIN, o. c., p. 207-208 et Manuales iuris canonici in singulis locis. Iuxta can. 198, § r, natura potestatis superioris interini, etiam senioris, est ordinaria, non obstante voce adhibita in can. 309, § 4 << Delegatus ». (37) Can. 301 ss. Singillatim describit et quidem satis bene JARRE, l. c., p. 328-330; Summarie etiam GÉRIN, o. c., p. 208-209.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz