BCCCAP00000000000000000000724

53 tum est a Concilio primo Sinensi (29). Satius tamen esset ut canon refor– maretur ad tollendam notam inaequitatis inter clerum autoctonam et ádve– nam nec non ad ,mpplendam lacunam creatam ex institutione episcopatus indigenae (30). Determinato modo eligendi superioris interini tum normaliter quum suppletive, iam tractare debemus de eorum munere seu potestate in re– gimine interino (31). Codex Iuris Canonici officium successoris interini per verba sat generalia magis obumbrat quam clare definit, statuendo eum totum missirnis regimen assumere debere (can. 309, § 2), ad quem finem canon 310, § 2 eidem attribuit omnes facultates tum ordinarias quam extraordinarias, quae ipsi Vicario vel Praefecto Apostolico Supe– riorique missionis autonomae competebant, exceptis solis facultatibus in– tuitu personae commissis; quod quidem nihil aliud videtur nisi ius anti– quum. Hinc eius iurisdictio magis potestati ipsius titularis assimilatur, quam Vicarii Capitularis _in dioecesibus, qui, gaudet iurisdictione tantum ordinaria Episcopi residentialis cum determatis restrictionibus. Differentia dispositionis explicatur, praeter rationem historicam, ex eo quod conditio missionum oh ma:orem locorum a Roma distantiam et interdum etiam ob personarum eligibilium penuriam, pati solet diutius intervallum interregni ideoque ad efficacius consulendum bono ecclesiae; omnes conceduntur facultates intuitu regiminis commissae sive ad expedienda negotia cotidie occurrentia sive etiam ad obviandum casibus raro accidentibus (32). Potestas igitur Superioris interini in missionibus regiminis vicarii, plena dici pote§t absque fere ulla restrictiorie: hinc potestas legislativa (33), (29) Primum eonciliurn Sinense, n. 74. Nobiscurn GÉRIN, o. c., p. 202-203, contra JARRE,. l. c., p. 2II, (30) Nullurn offciurn clero índigenae praecluditur, sub luce novao directíonís instructionisque Apostolicae Sedis. Ita Benedictus XV, die 30 Nov. 1919, « Maxi– rnum illud », AAS., XI (1919), p. 440-455, Sylloge, n. 74 (praesertim in p. u8- rr9) et Pius XI die 28 Febr. 1926, « Rerum Ecclesiae ,,, AAS., XVIII (1926), p. 65-83, Sylloge, n 120 (praecipui passus inveníuntur in p. 249-253). Item eon– cilium Sínense I, n. 131. (31) De momem:o quo Pro-títularis regirnen assumere debet ·ad ínterim, trac– tabimus in sequenti paragrapho, ratione practica ducti. (32) JARRE, art. cit., Antonianum III, p. 321-322; GÉRIN, o. c., p. 206. (33) JARRE, art. cit., p. 324-325, conatur subtrahere a Pro-titulari potestatem legislativam. Sed c·.1rn, ipso fatente, ere successoribus interinís attribuat po– testamen legíferam iisdem verbís quibus potestas indiciaría et coactiva conceditur, non est ratio cur denegemus administratoríbus huiusmodi hanc potestatem. Reco-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz