BCCCAP00000000000000000000724

52 ralem subordinatam esse conditioni ut nullus Coadiutor cum futura suc– cessione a Sede Apostolica dudum datus fuerit, quod de cetero aeque valet pro dioecesibus (can. 431, § 1). Isti Pro-titulares ratione officii sui seu qua tales unice assumuntur ad regimen interinum et proinde nullam facultatem vel iurisdictionem acquirunt vivente et agente titulari (26), etsi ad rem multum conferat ut eidem conferatur decens numerus facultatum clelegabilium prae aliis missionariis et, post an. 1919, in eadem persona cumuletur etiam munus Vicarii Delegati, uti alias videbimus. Altera regula ad tuendam continuitatem regiminis in missionibus sic statuta est ut Pro-titularis, ubi primum successerit in regimine, statim sua vice cleputet ecclesiasticum virum, qui sibi in munere succedat, si tune Sancta Sedes nondum aliter providerit tempore suae defectionis vel impe– ditionis (27). Haec quidem regula valet solum pro Pro-titularibus, non vero pro omnibus superioribus interinis et praecise non valet pro senio– ribus, quorum successores erunt semper ordine seniores, quia canon expli– cite de Pro-titularibus cavet. Postea Codex praebet quamdam regulam suppletivam, qua, si forte contingat ut nemo sive a Titulari sive a Pro-titulari uti administrator fuerit ·designatus, senior in Vicariatu vel Praefectura vel in missione sui iuris, is nempe, qui sit praesens in territorio et suas clestinationis litteras in eodem prius exhibuerit, censetur delegatus a Sancta Sede, ut regimen assumat, et inter plures aeque seniores, antiquior sacerclotio (28). Expli– catio huius dispositionis utpote referentis ius vetus, ex veteris iuris aucto– ritate est aestimanda. Porro, dictio de litteris destinationis ex can. 295, § 1, excludit adhuc nativos sacerdotes in hac regula suppletiva in depu– tando seniori relate ad regimen interinum. Quaestio est quis sit senior, si Vicariatus, Praefectura vel missio sui iuris concreditur clero nativo. Tempore compilationis nostri Coclicis hunc casum non existentem nemo erat qui consideraret. Sed hodie, nisi quis pu– tarit normam suppletivam defici in istis locis, nobis videtur, saltem in principio, in computatione senioris servari posse et debere regulam omnino generalem statutam in canone 106, n. 3. Quocl quiclem expresse adopta- (26) Can. 309, § 2. Unde a figura antiqua paulisper differt. Attamen non est prohibitum, immo decet ut Titularis suo Pro-Titulari largiores facultates com– municet. Quin etiam praestat curnulari munus Vicarii Delegati et Pro-titularis in unica persona. (27) Can. 309, § 3. Titularis nunc non potest praevenire casum nominando alterum Pro-titularem, quod quidem a iure antiquo differt. (28) Can. 309, § 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz