BCCCAP00000000000000000000724

47 circa regimen ecclesiae sede vacante, an vigeant normae in cap. VII, Partís I, lib. II « De sede vacante» (can. 429-444) ita ut Consultores dioecesani eligant Vicarium Capitularem (can. 427). Sacrum vero Dicaste– rium nostrum, omnibus mature perpensis, respondendum censuit: « Dioe– céses missionum, canonice erectae, sede vacante et impedita, reguntur eodem iure ac ceterae dioecese.s » '.8). Nullum ergo remanet dubium quo– minus hac in re disciplina iuris communis circa regimen dioeceseon, sede vacante vel impedita, etiam in dioecesibus missionum in pleno vigore sit. Adnotare tarnen iuvat, in missionibus, saltem hactenus, nullibi erec– tum esse Capitulum Cathedrale, in cuius defectu coetus consultorum dioe– cesanorum instituitur. Atqui iuxta can. 427 coetus Consultorum dioecesa– norum vices Capituli Cathedralis, qua Episcopi senatus, supplet; quare quae canones ad gubernationem dioecesis, sive sede plena sive ea impe– dita aut vacante, Capitulo Cathedrali tribuunt, ea de coetu quoque con– sultorum dioecesanorum intelligenda sunt. Porro notum est institutum huiusmodi esse originis missionariae et in fine saeculi praeteriti iam extensum esse etiam in locis sub ditione S .C. Consistorial:.s positis (9). At quod coetus Consultorum supplet quoque vices Capituli Cathedralis, sede impedita vel vacante, est q~id novi intro– ductum a Codice Iuris Canonici. Operae pretium esse videtur hic confir– mare historicis cum argumentis hanc nostram assertionem a pluribus ignotam. Ante omnia, Constitutio Benedicti XIV « Quam ex sublimi » (8 Aug. 1757) iam providebat continuitati iurisdictionis · episcopalis in missionibus, ut alias vidimus. Quae autem provisio ,nunquam abrogata fuit, non obstante creatione Coetuum consultorum dioecesanorum, qui unice sede plena Episcopum adiuvabant in gubernatione ecclesiastica. Quod quidem ex evolutione historica huiusmodi instituti clare patet. Archiepiscopus BaL timorensis, Marechal, die 26 Augusti 1820 petiit a Sancta Sede ut in sua ecclesia erigeretur capitulum cathedrale acto vel decem canonicorum, qui tamen ab obligatione residentiae dispensarentur propter munus pastorale: rationes huiusce petitionis haec erant ut sibi consiliarii stabiles suppedi– tarentur in regimine et continuitas iurisdictionis rite provideretur durante interregno. Tune egregias Consultor SCPF, Rev. P. Cappellari, futurus (8) Epistola SSPF sub die 26 Ian. r954 ad Rev.mum Procuratorem Congre– gationis Filiorum S. Cordis Jesu. Arch. Prop., Prot. N. 166/54. Publici iuris facta est a X. PAVENTI, art. cit. et loe. cit. (g) IGNATIUS T. P. LEE, De influxu SCPF in ius ecclesiasticum condendum, Euntes Docete, VII (1954), p. 70-73.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz