BCCCAP00000000000000000000724
46 Cum autem Benedictus XV, die 8 dec. r9r9 copiam fecerat Ordinariis Missionum nominandi sibi proprium Vicarium Delegatum, cui practice concessa sit omnis iurisdictio in spiritualibus et temporalibus, qua ex Codice Iuris Canonici uti potest Vicarius Generalis in dioecesi (4), dubium emergit inter auctores utrum exinde derogatum fuerit partialiter can. 309, § 2 a can. 429, § r collato cum decreto memorato. Quod quidem magis obscumm evadit ob inconstantem praxim SCPF. Hinc in fine insti– tuenda esse videtur specialis discussio de hac quaestione perplexa. § l. REGIMEN INTERINUM DIOECESEON IN MISSIONIBUS De regimine interino Codex Iuris Canonici nobis praebet duo sys– temata, quorum primum ecclesias regiminis vicarii, alterum vero regimi– nis proprii spectat (5). Porro dioeceses, licet missionales et proinde ali– quid inchoatum praeseferentes, sunt de regimine proprio, episcopali, non secus ac ceterae dioeceses iuris communis. Sane Sedes Apostolica ex eo quod illae diÓeceses nondum attingunt ad maturitatem communem ideo– quae SCPF subduntur, peculiares statuere normas potuisset, uti olim fe– cerat. Sed hoc non fecit, quia difficultas primaria iam aliter provisa fuit, uti mox dicemus et quia mens S. Sedis est ut ius commune in quantum fieri potest applicetur plane in missionibus, vel nondum in Sacram Hie– rarchiam evectis ( 6). Inde normae de regimine interino pro dioecesibus praescriptae obser– vandae sunt fideliter etiam in clioecesibus SCPF subiectis. Nam quod lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. Quin etiam in Constitutio– nibus Apostolicis recentissimis, quibus Hierarchia Sacra institueretur in diversis locis missionum, fere semper mentio expressa rep_eritur de ser– vandis sacris canonibus circa Vicarii Capitularis seu Administratoris, sede vacante, electionem (7). Ad omne vero dubium removendum, nuperrime responsum emanatum est a SCPF. Fuit enim quaesitum utrum in locis missionum, ubi recenter Sacra Hierarchia constituta est, vigeat canon 309 (4) AAS., XII (1920), p. 120; Sylloge, n. 76. (5) Can. 309-3u et can. 429-444. Pro Abbatiis ve! Praelaturis nullius, quae sunt etiam de regimine vicario, Codex vetus ius conservat, eis applicanclo disci– plinam interinam pro clioecesibus statutam, can. 327. Casus impeditae vel defi– cientis iurisdictionis Administratoris Apostolici singulare habet statutum in can. 317, quod tamen non meretur nomen systematis. (6) Ut alias notamus, unicum institutum typice missionale in C::odice quasi integre conservatum praecise est systema regiminis interini. (7) AAS., XXXVIII (1946), p. 301 ss.; XLII (1950), p. 615 ss.; XLIII (1951), p. 257 ss.; XLV (1953), p. 753 ss. etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz