BCCCAP00000000000000000000724

45 ART. IV. DE REGIMINE INTERINO MISSIONUM IN IURE CANONICO Opus evangelizationis IJlerito designatur nomine « Missionis >> in quan– tum est ipsa missio Jesu Christi Salvatoris Nostri ab Ecclesia, Ejus S:(>On– sa, perpetuo con:inuanda (1). In hoc sensu generali Codex agit de sacris missionibus in cap. III, tit. XX, pars IV, Lib. III (can. 1349-1351). Est tamen sensus specificus, quo missio sese restringit ad curam Fidei pro– pagandae apud acatholicos, qui territoria colunt ubi desunt episcopi et parochi seu pastores proprii. Quae quidem cura Sedi Apostolicae unice reservatur, expecienda per Sacram Congregationem apposite erectam, de– nominatam « De Propaganda Fide n (cfr. can. 1350, § 2; can. 7 et 252, § 1). Sane hodiedum missio hoc in sensu specifico potissimum intelligitur. Codex, uti notum est, adoptando criterium a S. Pio X instauratum per Const. « Sapienti Consilio >> ( die 29 junii 1908) statum missionis hac nota sancivit: defectus Sacrae Hierarchiae (2). Ita can. 252, § 3 et can. 1350, § 2. Attamen si jamjam tempore ipsius S. Pii X et Codicis erant norrnullae regiones, quae, etsi hierarchia inibi constituta sit, nihi- 1ominus S. C. de Prop. Fide subjiciebantur, propterea quod adhuc in– choatum aliquod praeseferebant, hodie, ob institutionem sacrae hierar– chiae ubique ter::arum a S. Sede sollicite promotam, hujusmodi regiones tam extensae sunt ut superent regiones, ubi, sacra hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat (3). Hinc antequam de regimine interino circumscriptionúm stricte missionalium dicamus, opportunum du– cimus etiam de continuitate jurisdictionis episcopalis in dioecesibus S. C. de Prop. Fide S'Jbjectis agere. (1) Jo. XX, 21; Matt. XXVIII, x8; I Cor. V, 20 etc. (2) AAS., I (1909), p. 12-13; ítem in Sylloge, n. 9. Hoc principium egregie illustratur a J. FERRETTO, La riforma del B. Pio X, in « Romana Curia a B. Pío X " Sapienti Consilio " reformata )), Romae vel Apollinaris, XXV (x952), p. 47, 50, 65-66. (3) Ultimo decennio, restitutio Sacrae I-Iierarchiae in missionibus alicujus mo– menti alacri passu fuit secuta, et quidem juxta mentem Sedis Apostolicae, quae in votis habet ut forma regiminis ecclesiastici ubique secundum ordinationem di– vinam perficiatur. Cfr. Adnotationes Constitutionis Apostolicae « Quaemadmodum ad nos" a X. PAVENTI concinnatae, Monitor Ecclesiasticus, LXXIX (r954), p. 200 Sól.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz