BCCCAP00000000000000000000724

44 Vicario Apostolico viciniore le necessarie ed opportune facolta per prov– vedervi » (32). Inde clarum est intentionem Sedis ap. esse ut in casibus plane sin– gularibus difficile, sin impossibile, circumscribere limites praecisos, Vica– rius Apostolicus gaudeat facultatibus necessariis et opportunis, juxta pru– dens judicium, quas bonum Vicariatus patientis postulat, definiendo cui contendentium competat jus regendi, an et, in casu affirmativo, cui ce– dendum est a seniore proprium jus vel a superiori impedito etc., quin tamen ipse personaliter gerat gubernium alieni Vicariatus (33). Ergo se praebeat Vicarius Apostolicus viciniori ante omnia ut bonum aequumque arbitrum et, necessitate urgente, tutorem; numquam vero usurpatorem ne passio ambitionis a qua nemo immunis est, obnubilet sen– sum aequitatis canonicae. Quo agendi modo, ni fallor, nihil pretiosius, nihil sapientius, nihilque opportunius esse potest ut, et bonum vicariatus derelicti consulatur, et cumulatio evitetur potestatis, quae aliis quidem odiosa, sibi vero gravis merito censetur (34). (32) Arch. Prop. :tom. cit. f. 253-253 v. (33) Optime dicit GÉRIN, o. c. p. w7. Minus clare JARRE, art. cit. Antonia– num, III. p. 202. (34) De elaboratione doctrinale Conci!ii Vaticani circa regimen interinum mis– sionis, confer: supra pars I, Cap. 3, Scholion, § II.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz