BCCCAP00000000000000000000724

41 Subsecutum est autem quasi immediate alterum negotium, quod quaes– tionem-non solutam resuscitavit mentemque S. Sedis pandere fecit. Vica– riatus enim Apostolicus Cocincinae, peregre proficiscente proprio Vicario Episcopo Adrianensi, qui nullum interim sibi substituendum reliquit, pe– nuria laborahat missionariorum (17). Jamvero dictus Serard et Obelar communi consensu miserunt quosdam missionarios ad pascendum gregem pastare privatum. S. Congregatio in primo momento nil ferc respondit nesciens quis ex dictis duobus Vicariatibus fuerit vicinior Cocincinae, sed principium confirmans quod Vicarius vicinior tenetur supplere necessita– tem alterius Vicariatus pastare quomodocumque destituiti (18). Cum autem pastea Vicarius Tunchini occidentalis, Episcopus Cera– mensis in sua epistola retulisset se misisse iterum quosdam missionarios in Cocincinam in virtute Brevis Alexandri VII « Onerosa Pastoralis Officii cura>> (9 Sept. 1659), S.C.P.F., sensu juridico imbuta, approbavit quidem provisionem sumptam, sed reprobavit usum Brevis citati, utpote conti– nentis privilegium personale (19): ratio enim unica qua laudes meruit mo– dus agendi Ceramensis est propinquitas, cum « il vescovo viciniore, ita sentit S. Congregatio, e obbligato a supplire ai bisogni della diocesi con– finante, quando resta priva di ogni assistenza del proprio Prelato, ne la Sede Apostolica puo essere per la lontananza de paesi in istato di provve– dervi sollecitamente ,, (20). In eadem vero Congregatione diei 15 Martii 1787, quaestio ita definita est: « Provisum in 26 n (21). Uti jam vidimus, responsum ad dubium 26 fuit simpliciter in rennovanda concessione facultatis nominandi duos Provicarios et in danda nova dispositione adsignandi seniori missionario regimen interinum privum quovis Provicario. Hinc videtur munus supple– tivum, quod incumbit Vicario Viciniori, consistere in procurando ut in Vicariatu vacanti vel impedito adsit aliquis, qui juxta supradicta Decreta regimen obeat interinum. Numquid nihil plus potest Vicariu,s vicinior? Item in eadem congre-· gatione examinata est complicata situatio administrationis Vicariatuum Apostolicorum Xan-si et Xen-si gestae ab Episcopo Pechinensi. Hic qui- (17) Ita ex epist. 25 Maji 1784 a Vicario Apostolico Tunchini Occidentalis missa. Cfr. Arch. Prop. tom. cit. f. 305. (18) Arch. Prop. tom. cit. f. 302 v. (19) A1'ch. Prop. tom. cit. f. 305 v. (20) Arch. Prop. tom. cit. f. 3o6-306 v. Deinde recordatur provisionis com,. munis Obelar et Serard alibi jam consideratae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz