BCCCAP00000000000000000000724

40 infortunium quo impediretur rectum regimen m1ss10nis. Similiter admoniti sumus de hujus modi indulti índole personali. Deinceps autem mul– tiplicato celeriter Vícariatuum Apostolicorum numero, ordinatio regiminis missionum speciem Sacrae Hierarchiae prae se ferre coepit ita ut suam quisque potestatem contineret in territorio sibi assignato. Quae est quoque ratio cur ad tuendum gubemium interinum, non jam Vicarius Ap. vici– nus, sed quidam sacerdos a Vicario proprio electus praevie cum nomine et titulo Vicarii Generalis vel Pro-vicarii assumeret. Quod quidem so– lemniter sancitum est a Benedicto XIV, et magis magisque perfectum effectum est per jurisprudentiam S.C.P .F. Attamen esset nimis praeceps affirmare dictis normis excludi absolute quemcunque influxum Vicarii Ap. propinqui, spectato praesertim jure communi: si in locis Hierarchiae Sacrae maturae et perfectae evolutionis aliquando requiritur suppletio a Metropolitano vel viciniori antiquiorique Episcopo, quanto magis necessarium est adjutorium Vicarii Apostolici vi– cini in missionibus, ubi majores generatim habentur difficultates tum propter inclementiam conditionum tum propter penuriam personarum habi– lium tum denique propter enormem distantiam a Sede Ap. Verum can– dide fatemur difficultate non carere, si quis desideret accuratius circum– scribere limites potestatis officiique istiusmodi Vicariorum Ap., cum plu– rimum dependeat a concretis adjunctis in quibus versatur Vicariatus pro– videndus. Labori autem nullo modo parcemus in indagandis notitiis ne– cessariis quae illustrarent quoddam modo propositam quaestionem, cum hac in re auctores tam sobrie quam imperfecte loquantur. Redeamus nunc ad factum jam saepe memoratum. Anuo 1783, Pro– vicarius Savery, qui post mortem Episcopi Gabalensis, Vícarii Apostolici Tunchini occidentalis, interregnum assumpserat regimen vi Constitutionis Benedicti XIV (< Ex sublimi n, decessit priusquam novus Vícarius Aposto– licus intraverit in possessionem Vicariatus. Tune alter Vícarius Generalis Serard sine mora in regimen succedit, cum supervenit Obelar Episcopus Rupensis, Vicarius ap. Tunchini orientalis, qua vicinior, juxta decretum diei 22 martii 166g (14). Conflictus, ut vidimus, fuit occasio Cardinalibus S.C.P.F. concedendi facultatem deputandi duos Provicarios (15), relicta autem insoluta causa dissentionis: quia opus non erat, cum simultas brevi pacifice composita et post reditum Episcopi Ceramensis, novi Vicarii Apostolici, jamjam extincta fuerit (16). (14) Arch. Prop. Acta C.P.I.O., tom. XV (1785-1787), f. 554-555, 557 v.-558. (15) § r huius articuli. (16) Arch. Prop. tom. cit. f. 555 v.-556; f. 301-301 v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz