BCCCAP00000000000000000000724
38 Episcopis et Vicariis Apostolicis Indiarum ac Sinarum non modo unum de– signare Vicarium, juxta Breve Apostolicum " Ex sublimi " Sa. Me. Bene– dicti XIV, vel etiam alterum, juxta decretum anno superiori ab hac Con– gregatione editum; verum etiam si forte contingat ut nemo sit qui episco– patus aut Vicariatus administrationem gerere possit, tune senior in Mis– sione, censeatur delegatus ab Ap. Sede ad suscipiendam Vicariatus aut Episcopatus administrationem, cum omnibus facultatibus, exceptis iis, quae sunt Ordinis Episcopalis, usquedum Sedes Apostolica certior facta, alío modo provideat ». Num satisfecerit haec responsio quaestioni propositae, videant sapien– tiores. Si quid opinari possumus, dicendum erat responsum supradictum aequiparari sententiae potius affirmativae vel positivae seu licet, ex apice juris, etsi non expedit, Pro-vicario vel seniori innovatio, vacante Vicariato Apostolico vel perdurante absentia Vicarii Apostolici, quatenus ei com– petunt omnes facultates ordinariae atque extraordinariae Episcopo compe– tentes. Nunc autem ad aliam quaestionem magis particúlarem descendere oportet et examinare. J am omnes norunt Superioribus interinis vi dicto– mm decretorum expresse denegari facultates quae requirunt ordinem epi– scopalem vel usum sacrorum oleorum (7), nisi forte ipsi sint in ordine episcopali constituti. Sacramenti Confirmationis administratio, uti omnibus perspectum est, Episcopis reservatur ex antiquis jam moribus et ex ratione quoque doctrinali; sed cum nonnulli simplices sacerdotes, sive ex praero– gativa juris, sive praesertim ex indulto Apostolico, efficerentur hujus Sa– cramenti ministri extraordinarii, dubitari potest utrum administratio Con– firmationis adnumeretur inter illas facultates exulantes e potestate Pro– vicarii, quatenus requirunt Ordinem episcopalem. Quinimmo communiter alias sentiebant. Sane in longinquis missionum terris interdum interregnum per plures annos perdurabat et toto hoc tempore nemo fuisset qui per Confirmationem fideles diris persecutionibus expositos in fide roborare valuisset, nisi Pro– vicario vel seniori prout casus contigit, interim hoc sacramentum con– ferre fas esset. De facto haud pauci Pro-vicarii hoc fecerunt sive per se sive per alios a se delegatos, quin prius impetraverant indultum. Quod quidem ita peractum erat in missionibus sine ullo offendiculo, excitavit admirationem L. Fontana, Episcopi Sinitensis et Vicarii Aposto- (7) Praeter documenta nota et saepe citata, canfor quoque Decreta S.C.P.F. diei 30 Jan. 1787, et diei 16 Jan. 1797. Collectanea, I, nn. 585 et 636 cum nota adnexa.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz