BCCCAP00000000000000000000724

36 chiam cum ingenti animarum praejudicio (43). Quod si autem senior se tam alto munere indignum imparemque in Domino judicaverit et alteri magis idoneo cedere intenderit jus proprium, recurrendum est ad Vicarium Apostolicum viciniorem, qui ante omnia videat num dictus senior sponte vel coacte ad hoc consilium copfugerit, utrum ex motivis obiective gra– vibus vel solum prae humilitate aut aliqua subiectiva ratione hoc fecerit, an alter adsit, qui hoc jus vindicare sibi possit etc. atque, omnibus ma– ture perpensis, quid faciendum sit in casu, statuat, vel detinendo senio– rem munere, vel alterum ei sufficiendo, numquam vero sibi reservando regimen interinum alieni Vicariatus, cum bono consulere debeat istius Vi– cariatus et non suo, ut videbimus propediem. § 3. DE POTESTATE SUPERIORIS INTERINI Determinata persona, quae ad regimen interinum m1ss10num susci– piendum teneatur, jam de potestate Superioris interini dicendum est. Exploratissimi juris est Capitulo et in eius loco Vicario Capitulari competere totum regimen ordinarium cum quibusdam restrictionibus par– ticularibus et cum hac nota typice interina : « Sede vacante nihil innove– tur >>. Qua in re magnus est hiatus ínter jus commune et jus missionarium, cum in missionibus et praecise in circumscriptionibus regiminis vicarii Su– perioribus interinis sive sinf Pro-Vicarii sive sint seniores, durante munere et intra proprium territorium, omnes et singulae facultates ordinariae atque extraordinariae attribuendae sunt, iis duntaxat exceptis, quae requirunt ordinem episcopalem, vel non sine sacrorum oleorum usu exercentur (r). Ipsi enim secundum mentem Sanctae Sedis sunt potius Delegati Apo– stolici perinde ac si ipsi Vicarii Apostolici: quoties edidit documenta de assignandis iis qui Vicariatum Apostolicum sede vacante vel impedita regerent, toties mentionem fecit de eorum qualitate cum sequentibus vel aequipollentibus clausulis: « Tamquam Apostolicae hujus S. Sedis Dele– gatus n, « Censeatur Delegatus ab Apostolica Sede>> (2); et quando voluit denegare jus administrandi interregni, simpliciter edixit: « Quin Delegati Apostolici munus ac titulum assumat >> (3). Inde proclamat Sancta Sedes modo inaequivoco: « Vi supradictorum brevium (id est Benedicti XIV (43) Similis praecautio cavetur in Codice. Can. 72, §§ 2-4. (r) Cfr. Benedicti XIV « Ex sublimi " et « Quam ex sublimi "· Collectanea, I, n. 387 et 398. Consecratio vero calicis, patenae et altaris portatilis, quandocum– que necessitas urget, peragi potest a Superiore Interino, dummodo fiat cum sacris oleis ab Episcopo benedictis. Ibid. (2) Collectanea, I, n. 387, 396, 583 et 591. (3) Collectanea Hongkong, r905, n. r97.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz