BCCCAP00000000000000000000724

35 potest jus suurn alteri cedere. Sed, juxta rrientem Patrum Purpuratorum, neque admittitur faema contrarium, quod ille senior semper tenetur illud exercere, etsi non sit omnino impotens (38). Dari enim possunt certae circumstantiae peculiares, quibus stantibus satius esset ut senior minus habilis a suo munere abdicaret. Quod suggeritur in his verbis in proposito dubio contentis: « eveniente casu de quo agitur » (39). Revera meminisse juvat dubia hucusque a nobis examinata originem duxisse ex contentione ínter Thomassin (40) et Joseph de Morroni: recolatur factispecies suo loco relata. Ergo dictus J oseph praeterquam quod erat Pro-vicarius particularis quidem, sibi contendebat jus interinae potestatis etiam ratione antiquitatis, dicendo se in missione ante Thomassin ingressum fuisse et Fr. a Finio– chetto, qui primus omnium in Cocincinam pervenit, suum sibi jus anti– quitatis cessisse (4r). Ad hunc casum igitur spectabant dicta verba. Cardinales autem Patres, re concreta prout refertur prae oculis habita, pervenerunt ad declinandam impositionem obligationis suscipiendi muneris súperioris interini illi seniori, qui non erat omnino impotens sed ob aetatem · nimis provectam nec tam idoneus. En ratio cur subjungerent immediate: « et in casu recurrendum esse ad Viciniorem Vicarium Apostolicum », qui cum necessariis opportunisque facultatibus Vicariatus Ap. modo supradicto labentis bono consnlat, quin tamen Delegati Apostolici munus aut titulum assumat (42). Hinc concludere placeat quod senior in Missione, servatis servandis,. generatim regimen interinum subire tenetur tamquam Delegatus Sedis Apostolicae ne missio, non sine magnis assiduisque laboribus et incommo– dis erecta, periculo dissolutionis exponatur neve in miseram labatur anar- (38) Reve:-a quis temerarie diceret seniorem in casu omnimodae impotentiae v.g. amentem, adhuc teneri hocce munere. Videsis attente tenorem mutatum esse in eodem Decreto 19 Sept. 1787; in prima parte quando agitur de Provicario seu Provicariis vox adhibetur imperativa « debeat », dum in altera parte, ubi agitur de seniore, vox adoptatur exhortativa vel, si velts, imperativa sed virtutis debi– lioris, « censeatur ». Collectanea, I, n. 591. (39) Auctores ,lllt negligunt haec verba aut aliter intelligunt. (40) Mense Augmto 1824, decessit Thomassin, cui successit ordine antiquitatis iriter Gallos Taberd .. Hic iurgium cum Marroni haereditavit. Arch. Prop., tom. cit., f: 226 v.-227. (41) Arch. Prop._ tom. cit., f. 336 et f. 227. (42) Arch. Prop.,. tom. cit., f. 253, ad 4. et Collectanea Hong-Kong, 1905, n. 197. At de officiis Vicarii Apostolici vicinioris infra specialem instituemus ser– monem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz