BCCCAP00000000000000000000724
33 2. Si Missionarius ante alium in m1ss1onem ingressus non nisi diu post ipsum, vel propter aegritudinem, vel ob negligentiam, aut tenuem habi– litatem Jing=m addiscere et animarum ministerim1;1 exercere potuerit, uter ex his duobus senior in Missione censendus est? Alter enim prior in Missio– nem advenit; alter a longiori tempore animarum ministerium exerceat » (30). Nemo sane est, si principiis juris canonici non sit omnino rudis, qui dubitet quominus ad primum quaesitum sic fuerit responsum. evidens et promptum: « In judicanda antiquitate, habendam esse rationem presby– teratus )i (31). Ad alterum vero dubium, post reflexionem praecedentis responsi et etiam ex ratione communi, omnes facile norunt praesentiam materialem cedendam esse praesentiae formali. De facto S. Congregatio ita resolvit quaestionem: « Censendum seniorem in Missione qui longiori tempore missionis ministerium exercuit n (32). Res tamen in theoria clara in praxi difficultatibus haud caret. Nam quís optime potest incípere ministerium saltem partiale exercere cum qua– dam aegritudine, quae experientia teste gradus fere innumeros admittit gravitatis, vel cum negligentia seu inhabilitate, cujus mensura captui homi– num prorsus aufugit, vel denique cum imperitia tenuive habilitate, de qua aequum judicium ferre valet solus Deus. Nisi differentia sit evidens et notabilis, contenüones tumultusque oriri posse nema est qui non videat. Hinc Patres Em.rni dicto responso immediate subjungere voluerunt: « Et in casu contestationis recurrendum esse ad Vicarium Apostolicum Vicinio– rem )) (33). De partibus autem Vicarii Apostolici vicínioris in regimine missionum, suo loco videbimus. SCHOLION De ce,ssione juris reginúnis interini missionum Jam vero in Collectanea, I, n. 800, haec habentur: « 3. An missionarius, qui senior est. in Missione, possit eveniente casu, de quo agitur, jus suum alteri cedere, an vero illud exercere teneatur, nisi omnino sit impotens? Ad tertiu:n. Negative, et in casu recurrendum esse ad Vicarium Aposto– licum viciniorem » (34). (30) Arch. Prop.. tom. cit. f. 336 vel etiam in f. 229 terzo et 40. (31) Arch. Prop. tom. cit. f. 363 v. ad II, 1°. Collectanea, I, n. 800 ad 4. (32) Arch. Prop. tom. cit. f. 363 v. ad II, 2°. Collectanea, I, n. 800, ad 5. Satis bene notat GÉRIN, o. c. p. rn6: scilicet si tum quoad exercitium ministerii tum quoad adventu:n in missionem, pares sunt, in judicanda antiquitate, tenen– dam esse rationem ;irioritatis sacerdotii et subordinatim aetate, prout regula ge– nera!is fert. (33) Arch. Prop. tom. cit. f. 363 v. ad II, 2ª. Collectanea, I, n. 800 ad 5. (34) Collectanea, I, n. 800.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz