BCCCAP00000000000000000000724
31 membrum, pertinentibus, senior erat, id est, prior in m1ss10nem ingressus, et a longiori tempore animarum ministerio mancipatus, deficiente Pro-vica– rio Generali. totius Missionis regimen, juxta decretum S. Cong. de Prop. Fide a fel. rec. Pio PP. VI die n' Martii 1787 approbatum, suscipit quod quidem suo su:ffragio approbavit S. Congregatio, impetratis pro illo, Missio– nario, et ad eumdem missis ordinariis Vicarii Apostolici facultatibus, et nonnullis etiam facultatibus extraordinariis. « Interea R. P. Joseph, qui oD locoruni distantiam, et itinerum diffi– cultates, nonnisi post plures menses et Vicarii Apostolici obitum cognovit, contra R. D. Thomassin agendi rationem acriter reclamavit, quasi illegi– time et contra jus Missionis regimen usurparet, quod ad se pertinere con– tendit ídem R. Pater, eo motivo nixus, quo Pro-vicarii facultates, quae ab Episcopo defuncto, jam ab anno r82r accepit, etsi sint ad unam provin– ciarn restrictae, non autem generales, et ad universam Missionem extensae, suffic:ant tamen, ut Brevis "Ex sublimi" a fel. rec. Benedicto XIV, die 26 Jan. 1753 dati, totius Missionis regimen obíre valeat et teneatur, utque jus ~uum tueretur, R. D. Thomassin excommunicationis et suspensionis poe– nam minitatus est, nisi a Missionis administratione desisteret. Addít R; P. Joseph, se in missionem ante D. Thomassin ingressum fuísse, et R. P. Fran– ciscum a Fir:iochetto, qui primus omnium in Cocincinam est ingressus, suum sibi jus antiquitatis cessisse, adeo ut, etiam in casu quo Pro-vicarii facul– tates quibus insignitus est, non sufficerent ad ipsum Missionis superiorem constituendum attamen eo jure potiretur vi antiquitatis, juxta modo rela– tum decretu:n diei II martii 1787 » (24). Qua factispecie posita, plures quaestiones emergunt. Nunc autem nos, praetermissis aliis, sequens dubium ab oratore propositum in lucem poni– mus. Quaeritur scilicet: cc An Decretum SCPF a Pío VI die II Martii 1787 approbatum ad omnes indiscriminatim rnissionarios cujuscunque sint ordinis et instituti, non vero ad eos tanturn spectat, qui ejusdem sunt instituti, ac Vicarius Aposto– licus defunctus » (25). Ad solvendum tale dubium, Cardinales Patres, uti solebant, votum quaesierunt a sacerdote studio archivi praeposito, qui provocavit constantem prax:m SCPF, qua sodales ejusdem Instituti laborarent in eodem campo evangelizationis seu, ut aiunt, in eadem Provincia (26) ad– ducendo etiam recentem decisionem S. Congregationis 26 junii 1820, juxta quam in casu totalis deficientiae missionariorum europeorum, regimen mis.. sionis Tunchini occidentalis provisorie addici posset Vicario Apostolico Co– cincinae, non vero alío Vicario Ap. Tunchini Orientalis, quia illic labora– bant missionarii ex Instituto Missionum Exterarum sicut in Tunchino occi- (24) Arch. Prop. tom. cit. f. 335-v.-336. (25) Arch. Prop. tom. cit. f. 336, ve! etiam f. 229 secundo. (26) Arch. Prop. tom. cit. f. 312.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz