BCCCAP00000000000000000000724

26 riatus aut Episcopatus administrationem cum omnibus facultatibus ordina– riis atque extraordinariis Episcopo competentibus, exceptis iis, quae sunt Ordinis Episcopalis, usque dum Sedes Apostolica certior facta, alio modo provideat » (8). Decretum super hac re; post approbationem Pontifi.ciam habitam die II Martii r787, promulgatum est die rg Sept. ejusdem anni (g). Quae provisio videtur sufficienter obviare omnibus difficultatibus in missionum territoriis occurrentibus cum usque ad exhaustum missionario– rum numerum, aliquis missionis superior semper esse tuto ponatur. At, proh dolor, tot tantaque excitantur dubia in seniore computando ut SCPF identidem redire cogatur ad quaestionem. Cum autem omnia ad hanc fere appositionem convergantur: « is videlicet, qui ex Europa prior in Provinciam ingressus fuerit >l, iuxta ordinem huiusmodi expressionis analy– tice procedamus. 2. Determinationes << Senioris » a) Ex Europa. Senior, qui juxta praefatum decretum m1ss10nem regere debet, impri– mis oportet ut sit missionarius Europeus (rn). Porro in positione Cardinalis Praefecti Fontana pro Congregatione diei z6 junii r8zo relata est petitio Vicarii Ap. Suthuansis Ludovici Fon– tana, ut si defi.ceret missionarius Europeus, Vicarius Ap. deputare valeret Pro-vicarium aliquem sacerdotem Sinensem (n). Tabullarius S. Cong. (8) Arch. Prop. tom. cit. f. 518-519. Ut patet, decisio hujusmodi non quadrat adamussim cum dubio 26 supra citato in nota (3). (9) Collectanea, I, n. 591. (ro) Attamen, quod sane mirum est, sacerdotes nativi communiter considera– bantur ut inhabiles, post summas laudes ab Alexandro de Rhodes indigenis tri– butas et post experientiam Gregorii Lopez, dignissimi, Praelati. Hodie quis est qui non autumet episcopatu quoque <lignum fuisse sacerdotem Andream Ly, qui solus atque unicus, frequenter absente episcopo et Vicario Ap. et longe a sacer– dotibus europeis remotus plures per annos, inter calamitosas persecutionum tur– bines, pondus totius christianitatis sen Vicariatus sustinuit egregie. Cfr. LAUNAY, in introductione ad Journal d' André Ly, pretre Chinois, missionaire et notaire apostolique, Parisiis, 1906. Sane longa subjectio cleri indigenae provocavit repro– bationem Summorum Pontificum ultimis decennis regnantium, ut notum est. Transeat tamen aestus polemicus. Facta Historica videamus. (n) Arch. Prop. Acta CPIO, tom. XX (1815-1821), f. 632. Cfr. quoque episto– lam supra laudati Vicarii Ap. ad Card. Praefectum die 22 Oct. 1819 conscriptum. Ibid. f. 673-674. Ck V. BARTOCETTI, La necessita di, un episcopato indigeno in Cina dimostrata nel 1787 dal Segretario di Prop. Stefano Borgia, con documenti, in Il pensiero missionario, vol. XII (1934), p. 225-247.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz